Quantum redactiones paginae "Dionysius Diderotus" differant

Content deleted Content added
Linea 15:
 
==Gravitudo==
Secundum Goethium Diderotus scriptor antiquorum admiratores perturbare et res novas inflammare maluit quam novum aedificium a basi construere. Quocumque inspirans profunditatem interdum neglexit. Ille ipse desperans aliquando confessus est, se posse solummodo "paginas multas exarare". Sed eius genus scribendi Goethius utique adamavit et venustissimum appellavit. Etiam eius tractationes metaphysicae subtiles, velut »Colloquium cum de Alembert« sive »SomniumLe Rêve de D'Alembert« (1769), claritate atque studio magno artificia authentica rhetorica reddiderunt. Ut philosophus metamorphoseis multas in se cognovit, a theismo ad deismum, a deismo ad [[materialismus|materialismum]] migrans.
 
In opusculo »Interprétation de la nature« (1754) pro monadis [[Godefridus Guilielmus Leibnitius|Leibnitii]] atoma posuit, in quibus pro imaginationibus veri sensus essent. Ii se emanciparentur in organismo animalico cogitationes provocaturi. Atheismus eius solummodo dei personalis notionem spernit mundo per se ipsum movente. Attamen Diderotus in harmoniis, legibus naturalibus, veritate, pulchritudine, clementia deitatis praesentiam utique approbat.
 
Prima editio operum (fere) omnium facta est annis inter 1875 et 1877 a dominis Assézat et Tourneux. Proh dolor autem editor Naigeon, in cuius manus Diderotus olim res edendas commendaverat, arrogans, protervus et sine ulla licentia multas emendationes fecit. Eius filia de Vandeul ano 1830 vulgari fecit »Mémoires pour servir à l'histoire de la vie et des ouvrages de Diderot«.
 
== Opera principalia ==
* ''[[Pensées philosophiques]]'' ('Cogitationes philosophicae', 1746)