Quantum redactiones paginae "Ioannes Baptista Le Rond d'Alembert" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
'''Ioannes Baptista Le Rond d'Alembert''' (natus [[Lutetia]]e die [[16 Novembris]] [[1717]]; mortuus ibidem die [[29 Octobris]] [[1783]]) fuit [[philosophus]], [[scriptor]], [[physicus]], [[mathematicus]] ac [[astronomus]] [[Saeculum 18|saeculi XVIII]]. Cum [[Dionysius Diderot|Dionysio Diderot]] fuit auctor primae [[Encyclopédie|encyclopaediae]]. Erat socius [[Academia Francica|Academiae Francicae]] et [[Academia Scientiarum Francica|Academiae scientiarum Lutetiae]].
==Vita==
Filius ingeniarii militaris Destouches ab aetate annorum XII Collegium Mazarin frequentabat. Antea theologiae, posteae iurisprudentiae studuit et iuris consultus creatus est. Sed mox occupabatur magis in mathmeticis et physicis. Anno 1741 cooptatus est ad Academiam Parisiensem cuius secretarius multos annos ex anno 1772 fuit. In opere »Traité de dynamique« (Lutetiae 1743) vulgo annuntiavit principium suum quod computationem corporis rigidi impulsis fortibus datis explicaret. Monstretur fortitudines motus veros efficientes atque inverse in obiectum efficientes in aequilibrio esse debere. Hoc principium, quod termino technico pro Alembert vocatum est, solutionem permittit, ut rigidi obiecti motio (i.e. systematis cuiusdam aab innumerabilibus punctis voluminosis immobiliter inter se unitis) in motionem unius solius puncti voluminosi reduci possit.
 
Tractationes multae in campo mathematicae purae applicataeve collectae sunt apud »Opuscules mathématiques« (Lutetiae 1761–1780). Inde a scientiis exactis Alembert etiam ad alias scientias pergebat, quam rem etiam rixae variae exigebant. Cum opere »Mélanges de littérature, d'histoire et de philosophie« (Lutetiae 1752; 1770) edidit etiam perlucidum opus »Éléments de philosophie« (Lutetiae 1759). Una cum [[dionysius Diderotus|Dideroto]] edebat lexicon maximum »Encyclopédie« (Lutetiae 1751–80, in voluminibus XXXIII), ubi exaravit introductionem, scientiarum elenchum est conspectum systematicum scientiarum secundum [[francicus Bacon|Franciscum Bacon]]. Insuper commentationes mathematicas pepigit.