Quantum redactiones paginae "Dionysius Diderotus" differant
→Vita
Linea 2:
'''Dionysius Diderotus''',<ref>Vide e.g. [http://books.google.fr/books?id=8VkVAAAAQAAJ&pg=PA258&lpg=PA258&dq=%22diderotus%22&source=bl&ots=CjBGzKW0Ro&sig=lOZ0LbZ-c-so8flW2XCY_LNd698&hl=fr&sa=X&ei=e8SST5SDI4af0QXcvvWEAg&ved=0CFgQ6AEwCQ#v=onepage&q=%22diderotus%22&f=false hic]</ref> vulgo ''Denis Diderot'' (natus [[andematunnum|Andematunni]] die [[5 Octobris]] [[1713]]; obiit [[Lutetia]]e die [[31 Iulii]] [[1784]]) fuit [[philosophus]] et mythistoriarum [[scriptor]] [[francia|Francogallus]]. Cum [[Ioannes Baptista Le Rond d'Alembert|d'Alembert]] fuit auctor primae [[Encyclopédie|encyclopaediae]] modernae. Diderotus in urbe natale apud [[Iesuitae|Iesuitas]] studuit et postea apud [[universitas Parisiensis|universitatem Parisiensem]]. Studium [[theologia]]e anno [[1732]] interrupit. Fuit [[deismus|deista]] et [[materialismus|materialista]] de [[cogitatio]]ne.
==Vita==
Filius cultrorum fabricatoris [[Lutetia]]e philosophiae, mathematicae, physicae studebat, cum tatae subsidium statim sisteret: quia Diderotus et theologiae et iurisprudentiae alumnus unam solam professionem assequi noluit. Itaque scriptis pecuniam facere debuit, in quibus iam notiones [[petrus Bayle|Petri Bayle]], [[sensualismus|sensualistarum]] Anglorum et [[cogitatio libera|libere cogitantium]] elucebant. Fidem Catholicam in Francogallia criticavit iam in opere »Pensées philosophiques« (Hagae 1746) et porro in opere »Promenade d'un sceptique« (scriptum anno 1747, quod mox retrahi debuit). Scriptum autem primum, quod senatores impetum contra Christianam religionem insolentissimum habebant, a carnifice sollemniter flammis traditum est. Scriptum alterum olim retractum diu post mortem Dideroti Lutetiae anno 1830 in quarto tomo operis »Mémoires, correspondance et ouvrages inédits« in lucem prolatum est. Dubium, quod [[theismus|theismo]] [[deismus]] obicit, ducitur mox ad criticam deismi ipsius in operibus cito deinceps sequentibus »Introduction aux grands principes«, »Lettre sur les aveugles« (Londinii 1749) et »Lettre sur les sourds et muets« (1751). Res Londinii publicatae effecerunt, ut Diderotus tamquam atheista unum annum in carcere [[Vilcenia]]e manere deberet.
In ex anno 1751 vulgato lexico ''[[Encyclopédie]]'' commentationes Dideroti res technicas, artificia, philosophiam, physicam et chemiam comprehenderunt. Eius polyhistoricum ingenium permittebat, ut ipse idiota peritis absentibus lacunas farciret. Theoriae eius de [[theatrum|theatro]], quod classicis regulis eripiendum esse censuit atque in statum magis naturalem reducere voluit, in praxim vertit in dramatibus suis »Le fils naturel« (1757) et »Le père de famille« (1758). Reapse ambae res lacrimosae atque virtutem docentes nemini placuerunt anticipantes drama burgense, quod dicitur. Quod genus in [[Germania]] maioris aestimabatur (cf. e.g. [[Augustus Gulielmus Iffland|Iffland]], [[augustus de Kotzebue|Kotzebue]]) quam in Francogallia.
|