Quantum redactiones paginae "Dionysius Diderotus" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
{{Capsa hominis Vicidata}}
 
'''Dionysius Diderotus''',<ref>Vide e.g. [http://books.google.fr/books?id=8VkVAAAAQAAJ&pg=PA258&lpg=PA258&dq=%22diderotus%22&source=bl&ots=CjBGzKW0Ro&sig=lOZ0LbZ-c-so8flW2XCY_LNd698&hl=fr&sa=X&ei=e8SST5SDI4af0QXcvvWEAg&ved=0CFgQ6AEwCQ#v=onepage&q=%22diderotus%22&f=false hic]</ref> vulgo ''Denis Diderot'' (natus [[andematunnum|Andematunni]] die [[5 Octobris]] [[1713]]; obiit [[Lutetia]]e die [[31 Iulii]] [[1784]]) fuit [[philosophus]] et mythistoriarum [[scriptor]] [[francia|Francogallus]]. Cum [[Ioannes Baptista Le Rond d'Alembert|d'Alembert]] fuit auctor primae [[Encyclopédie|encyclopaediae]] modernae. Diderotus in urbe natale apud [[Iesuitae|Iesuitas]] studuit et postea apud [[universitas Parisiensis|universitatem Parisiensem]]. Studium [[theologia]]e anno [[1732]] interrupit. Fuit [[deismus|deista]] et [[materialismus|materialista]] de [[cogitatio]]ne.
==Vita==
 
Varietas ingeniorum Dideroticorum testimonium iucundum perhibent »Les Salons«, historiunculae de Academiae Parisiensis expositionibus annis inter 1765 et 1767 celebratis, ubi nugis doctis veritas naturalis tamquam postulatio principalis praesentatur. Itaque haec criticae ratio quoque Diderotum patrem habuit. Multitudo narratiuncularum [[mythistoria]]rumque post mortem edita est, salvo opere taedioso »Bijoux indiscrets« (1748).
[[Fasciculus:Louis-Michel_van_Loo_001.jpg|right|thumb|200px|Dionysius Diderotus, a Ludovico Michaeli van Loo]]
 
Harum rerum maxime levis esse videtur »Jacques le fataliste«; melior autem et [[naturalismus|naturalismo]] plena est fabula Milesia »La Religieuse«. Famam maximam autem habuit »Le neveu de Rameau«, quam [[ioannes Volfgangus Goethius]] in [[Germania]] notam fecit, speculum quoddam laetum et ridens dicens verum de discriminibus socialibus.
 
19 547

recensiones