Quantum redactiones paginae "Michael de Cervantes Saavedra" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
Hispaniae scriptor maximus totam vitam inopia calamitatibusque tactus esse videtur. Militans in [[proelium Lepanthinum|Proelio Lepanthino]] manum sinistram perdidit, antequam [[Algerium|Algeriensium]] captivus septem annos in servitute esset. Eo tempore dolosus et callidus cum aliis saepius perfugere conatus est. Dominus eius audaciam admirans servo pepercit.
 
In patriam reversus musis se omnino dedicavit. Mox elegiis, [[sonetum|sonetis]], romanciis lyricis-epicis et pastorali [[mythistoria]] auctor conspicuus factus est. Anno 1584 fabulam Milesiam alteram edidit sub titulo ''Galatea'' et dramata triginta cito insequentia, quibus valor litterarius autem sat mediocris erat. Anno 1605 pars prima operis magni ''Domini Quixoti'' vulgats est, qui labor famam eius auxit. Intervallo ante alterius tomi editionem auctor ignotus quidam fabellam continuavit quod Cervantes valde indignatus est. Anno 1615 demum versio propria continuata prelo mandata est. Mense Aprili 1616 iam animam efflavit.
 
==Gravitudo==