Quantum redactiones paginae "Michael de Cervantes Saavedra" differant

Summarium vacuum
m (+Cat (1K, 10K))
{{latinitas|-2}}
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Michael de Cervantes Saavedra'''<ref>[http://books.google.es/books?id=LPR87EqqIDYC&vq=michael%20de%20cervantes&dq=hispanorum%20scriptorum%20qui%20ab%20anno%20md%20ad%20mdcl&hl=es&pg=PA133#v=snippet&q=michael%20de%20cervantes&f=false ''Biblioteca Hispana nova sive Hispanorum scriptorum qui ab anno MD ad MDCLXXXIV Floruere Notitia'' Matriti, 1778.]</ref> ([[Hispanice]] ''Miguel de Cervantes Saavedra''; natus [[Complutum (Hispania)|Compluti]] die [[29 Septembris]] [[1547]]; obiit [[Matritum|Matriti]] die [[23 Aprilis]] [[1616]]) omnino habetur optimus Hispanorum [[scriptor]]um, cuius [[magnum opus]] est ''[[Don Quijote de la Mancha|Dominus Quixotus a Manica]]''. Obiit eadem die, sed disparibus [[calendarium|calendariis]], [[Gulielmus Shakesperius|Gulielmo Shakesperio]].
 
==Vita==
[[Manuale tormentum|Sclopetarius]] in [[pugna Lepantina]] anno [[1571]] pugnavit. Die [[26 Septembris]] [[1575]], una cum [[frater|fratre]] ab [[Arabi]]s captus est, non prius quam [[1580]] liberaturus.
Hispaniae scriptor maximus totam vitam inopia calamitatibusque tactus esse videtur. Militans in [[proelium Lepanthinum|Proelio Lepanthino]] manum sinistram perdidit, antequam [[Algerium|Algeriensium]] captivus septem annos in servitute esset. Eo tempore dolosus et callidus cum aliis saepius perfugere conatus est. Dominus eius audaciam admirans servo pepercit.
 
In patriam reversus musis se omnino dedicavit. Mox elegiis, [[sonetum|sonetis]], romanciis et pastorali [[mythistoria]] auctor conspicuus factus est. Anno 1584 fabulam Milesiam alteram edidit sub titulo ''Galatea'' et dramata triginta cito insequentia, quibus valor litterarius autem sat mediocris erat. Anno 1605 pars prima operis magni ''Domini Quixoti'' vulgats est, qui labor famam eius auxit. Intervallo ante alterius tomi editionem auctor ignotus quidam fabellam continuavit quod Cervantes valde indignatus est. Anno 1615 demum versio propria continuata prelo mandata est. Mense Aprili 1616 iam animam efflavit.
 
==Gravitudo==
Opus ''Domini Quixoti'' in permultas linguas conversum ab omnibus classibus socialibus lectum et dilectum est. Ibi sal rusticanus agrestisque cum intellectualitate admirabili elegantissime miscetur. Satura haec primo contra ordinem equestrem, quem multi compatriotae plus minusve digni modo anachronistico imitabantur, necnon contra poetas fortitudinem equitum veterum ridicule canentes. Item agitur autem de opere psychologico, quo empathia erga homines maxime varios et eorum inclinationes et debilitates (amabiles) exprimitur. Talis misericordia videlicet in omnibus nationibus sentitur atque intelligitur. Conversiones in [[lingua Theodisca|linguam Theodiscam]] fecerunt Tieck, Soltau et [[Henricus Heine]].
 
{{NexInt}}
== Nexus externi ==
{{Fontes biographici}}
 
{{scriptor-stipula}}
 
{{DEFAULTSORT:Cervantes, Michael de}}
13 908

recensiones