Quantum redactiones paginae "Ordo Theatinorum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili Advanced mobile edit
Linea 8:
Viri congregati sponte sua possessiones opesque reicientes non mendicaturi dona clementia accipiebant. [[Clemens VII]] summus pontifex privilegia cuncta congregationis Lateranensis eis concessit. Die 14 Septembris 1524 [[professio religiosa|vota religiosa]] effusa sunt et Caraffa ordinis novi superior electus est.
 
Quando [[gens Burbonia]] anno 1527 Romam cepit Teatini pessimi tractati sunt; inde centrum suum [[Venetiae|Venetias]] moverunt. Congregatio autem divino auxilio Spirituque sancto flante crescebat et anno 1546 Somascenses in gremium receperunt. Unio citata incremento tamen vixfuit: emolumento vero curam dedit CaraffaCarafa ipse, cuius dignitas anno 1555 episcopatu Romano coronata est. Morum puritas, haereseon debellatio, infirmorum cura, missarum pulchritudo, scientificorum dilectio et capite damnatorum caritas famam auxerunt. Saeculo XVII Teatini vere efflorebant. Extra Italiam domus praesertim in Italia, Polonia, Germania, Austria inauguratae sunt. Anno 1644 cardinalis Mazarin [[francia|Francogallus]] quoque viros istos strenuos [[Lutetia]]m invitavit. Alibi in Francia autem nusquam laborare coeperunt. Missionarii itinera fecerunt trans Mingreliam, [[tartari|Tartariam]], Circassiam et [[Georgia]]m. Numerus doctorum, cardinalium, episcoporum inter Teatinos maximus fuit. Congregationem sat divitem factam esse constat; mox autem [[Societas Iesu]] eorum heredes spiritales facti sunt, quibuscum confusio a nonnullis cogitata est. Membrum maiores momenti fuit e.g. praedicator Ventura.
 
''TeatinaeTheatinae de Immaculata conceptione BMSV'', quam congregationem [[Ursula Benincosa]] (1547-1618) condiderat, tantummodo Neapoli Panormique effectum habebant.
 
== Theatini illustres nonnulli ==