Quantum redactiones paginae "Res novae Iuliae (1830)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili Advanced mobile edit
Linea 5:
[[Algeria]] die 5 Iulii 1830 capta rex [[Carolus X (rex Franciae)|Carolus X]] imperium sibi adaugere voluit politicam evertens. Namque die Solis (25.7.) quinque ordines subsignaverat, cuius proclamatio die Lunae in periodico »Moniteur« fieret: omnia imprimenda ab auctoritatibus recognosci debere; parlamentum esse partim dissolvendum; leges electionum esse renovandas (civium incommodo); privilegia senatorum esse restringenda.
 
Iam die Martis in actis diurnis [[Adolphus Thiers]] ista omnia vetuit. Cum tres dies pugnatum esset, plebs vicit. Propugnatores autem, inter quos operarii multi, consilium suum principale, ut res publica in locum monarchiae succederet, vix consequi quiverunt. Senatores liberales statim omnia moderari coeperunt cameras convocaturi; Carolus X autem cum suis [[Britannia Maior|Angliam]] confugit. InCuria curiaipsa opiniabatur libertatem ordinemque optime servari rege novo liberali installato. Itaque dux [[Aurelianum|Aureliani]] [[Ludovicus Philippus]] novus Franciae princeps proclamatus est die 9 Augusti 1830.
 
[[Franciscus Guizot|Francisci Guizot]] fuit constitutionis novae elaboratio. Quae iura uniuscuiusque civis fortiora reddidit et parlamento nova multa facienda tribuit. Tamen census altus burgensibus divitibus in electionibus tam passiva quam activa omnia privilegia dedit in detrimentum politicum pauperum.