Quantum redactiones paginae "Universitas Iagellonica" differant

de notionibus
(de notionibus)
 
{{Capsa scholae Vicidata}}
'''Universitas Iagellonica Cracoviensis''' <ref>[http://books.google.de/books/about/Universitas_Iagellonica_Cracoviensis_act.html?id=kODqAAAAMAAJ&redir_esc=y google books: Universitas Iagellonica Cracoviensis acta scientarum litterarumque: Schedae litterariae]</ref> est antiquissima [[universitas|universitatum]] [[universitas publica|publicarum]] [[Polonia]]e et una antiquarum in toto mundo (in [[Media Europa]], tantum [[Universitas Carolina Pragensis]] est antiquior). Condita est die [[12 Maii]] anno [[1364]] a [[Casimirus Magnus|Casimiro Magno]], rege Poloniae, ut Academia [[Cracovia|Cracoviensis]] ad instar [[Alma Mater Studiorum|Universitatis Bononiensis ]]cum tribus [[facultas (universitatis)|facultatibus]] (sine facultate theologica). Anno vero [[1400]] sumptu et cura [[sancta Hedvigis (regina)|sanctae Hedvigis]] reginae Poloniae restituta cum [[facultas (universitatis)|facultate]] theologica ut universitas.
 
Universitatis nomen a [[Ladislaus Iagiello|Ladislao Iagiello]] sanctae Hedvigis mariti procedit. Ideo una celeberrimum universitatum nominatur a rege qui artem scribendi legendique non habuerit, sed unus optimorum regum Poloniae erat.
20 899

recensiones