Quantum redactiones paginae "Adolphus Kolping" differant

Summarium vacuum
m (bot: Formula:Communia and Formula:CommuniaCat should not be used within a list item)
[[Fasciculus:Adolph Kolping.jpg|thumb|Adolphus Kolping]]
'''Adolphus Kolping''' (natus in ''[[Kerpen]]'' die [[8 Decembris]] [[1813]]; [[Colonia Agrippina|Coloniae Agrippinae]] mortuus die [[4 Decembris]] [[1865]]) clarus [[presbyter]] [[Ecclesia Catholica|catholicus]] [[Germania|Germanicus]] fuit, qui pro operaris et iuvenibus pugnavit. Studebat theologiae [[Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis|Monachii]], [[Universitas Fridericia Guilelmia Rhenana|Bonnae]] atque [[Universitas Coloniae|Coloniae]]. Ne obliviscamur meritorum eius in libris popularibus componendis.
 
==Vita==
Usque aetatem annorum XXIII sutoris socius fuit, antequam [[colonia Agrippina|Coloniae Agrippinae]] theologiae studere inciperet. Ex anno 1841 autem et [[Monacum|Monaci]] [[Bonna]]e que studiosus fuit. Anno 1845 Coloniae Agrippinae sacerdos secundum ordinem Melchisedech ordinatus est. Cum [[Elberfelda]]e paucos annos sacellani atque magistri munere functus esset, rebus novis terminatis Coloniae Agrippinae vicarius cathedralis nominatus est. Ibi sodalites opificium sociorum condidit, quibus maxime fautum est in [[Bavaria]] et [[Austria]]. Tamen extra Europam quoque mox insitae sunt e.g. in [[America]].
 
Kolping de illis consociationibus »Der Gesellenverein« scripsit (Neuß 1848), calendarium Catholicum populare (Neuß 1850), ''Kalender für das katholische Volk'' (Coloniae Agrippinae, ex anno 1854), ''Volksbüchlein'' (Soest 1853–54), ''Katholisches Volksbuch für die Großen und für die Kleinen'' (Soest 1855); in periodico »Rheinische Volksblätter für Haus, Familie und Handwerk«, quod Kolping ex anno 1854 ediderat, eius tractationes etiam ob spiritum serenum atque facetum Catholicum magni aestimabantur. Adhuc addantur »Lebensbilder« (Coloniae Agrippinae 1860) et »Erzählungen« (Monasterii 1862).
 
== Nexus externi ==
{{CommuniaCat|Adolph Kolping|Adolphum Kolping}}
* {{PND|118564978}}
 
{{bio-stipula}}
{{Lifetime|1813|1865|Kolping, Adolphus}}
 
15 290

recensiones