Quantum redactiones paginae "Neoromanticismus (musica)" differant

Content deleted Content added
m Bot 2 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q11694874 sunt
de theoria litterae
Linea 4:
 
==Definitiones==
Notio neoromanticismi ex [[ratio litteraria|theoria litteraria]] [[saeculum 19|saeculo undevicensimo]] ineunte orta est ad distinguenda posteriora romanticismi genera a prioribus generibus. In [[musica]], primum a [[Ricardus Wagner|Ricardo Wagner]] anno [[1851]] adhibita est in "[[Oper und Drama]]," commentario polemica, ut nomen obtrectans romanticismi Francici [[Hector Berlioz|Hectoris Berlioz]] et [[Iacomus Meyerbeer|Iacomi Meyerbeer]] ex [[1830]], quem degenerem veri romanticisicmi formam putavit. Per [[ironia]]m, vocabulum a [[historicus|notionum scriptoribus]] adhibitum est ad significandam musicam ex [[1850]] compositam, praecipue opera Wagneriana. [[Praefixum]] ''neo'' agnoscit quod musica alterius dimidii saeculi undevicensimi modo romantico aetate non romantica mansit, a [[positivismus|positivismo]] recta, cum [[litterae]] et [[pictura]] sese ad [[realismus (artes)|realismum]] et [[impressionismus musicus|impressionismum]] mutavissent (Dahlhaus 1979, 98–99). [[Saeculum 20|Saeculo vicensimo]], compositores sicut [[Ioannes Adams (compositor)|Ioannes Adams]] et [[Ricardus Danielpour]] neoromantici describuntur (Boone 1983; Hill, Carlin, et Hubbs 2005:64). Secundum Danielem Albright,
<blockquote>[[Saeculum 20|Saeculo vicensimo exeunte]], [[vocabulum]] ''Neoromanticismus'' musicam indicare coepit quae saturationem affectus animi magnopere moventem musicae (exempli gratia) [[Schumann]]ianae imitabatur, sed annis [[1920]] humile et modestum emotionalismi genus significabat, in quo immodici [[expressionismus|expressionistarum]] gestus in certum affectus stabilis residuum solidum redigebantur.<ref>[[Anglice]]: "In the late twentieth century, the term Neoromanticism came to suggest a music that imitated the high emotional saturation of the music of (for example) Schumann, but in the 1920s it meant a subdued and modest sort of emotionalism, in which the excessive gestures of the expressionists were boiled down into some solid residue of stable feeling."</ref> <ref>Albright 2004:278–280.</ref></blockquote> Ergo, apud Albright, neoromanticismus inter [[1920]] et [[1930]] reditus ad romanticismum non fuit, sed contra, temperatio [[postromanticismus|postromanticismi]] percalefacti.
 
Linea 10:
*[[Neoclassicismus (musica)]]
*[[Neoromanticismus]]
*[[Romanticismus]]
 
==Notae==