Quantum redactiones paginae "Pales" differant

Content deleted Content added
No edit summary
de notionibus
 
Linea 3:
[[Fasciculus:Roman-calendar.png|thumb|300px|[[Fasti]] [[Antium|Antiates]] Maiores : die 21 Aprilis legitur PARIL(ia) ROMA COND(ita), nonis vero [[Quintilis|Quintilibus]] PALIBVS II.]]
 
'''Pales''' (''Palis'', f.) apud [[Roma Antiqua|antiquos Romanos]] erat [[dea]]<ref>Sic [[Florus]], [[Vergilius]], ''Culex'', [[Tibullus]] et [[Ovidius]]. Sed ex aliis auctoribus deus quidam eiusdem nominis fuisse videtur ([[Arnobius Maior|Arnobius]] III,40). Pluralis numerus etiam invenitur (duo Pales ? deus et dea ? vel potius duae deae, quarum alteri boves et equi, alteri oves et caprae curae erant, ut volebat [[Georgius Dumézil]] ?).</ref> [[pastor|pascuorum]] et pastoriciae artis. Itaque [[Vergilius]] poeta eam bis<ref>III,1 et 294.</ref> invocat in tertio libro [[Georgica|Georgicon]], cum de armentis boum et equorum vel de gregibus caprarum et ovium agitur. Feriae huius deae, [[Parilia]]<ref>Sic vulgo : nam Palilia dissimilatione primae '''L''' facta sunt Parilia. Ut medidies > meridies. Vel etiam similius *caelul(e)us > caerul(e)us.</ref> vel Palilia nomine, die [[21 Aprilis]] celebrabantur, qui dies etiam dies natalis urbis Romae habebatur. Quod argumento fuit eruditis hominibus qui [[Palatinus mons|Palatini montis]] nomen a dea Pale dictum volunt. In hoc colle enim "Roma quadrata" vel "Roma [[Romulus|Romulea]]" a pastoribus condita erat. [[Nonae]] [[Iulius|Iuliae]] ([[7 Iulii]]) quoque fortasse in honorem eiusdem deae, necnon alterius eiusdem nominis, feriatae fuerunt : nam in [[Fasti|Fastis]] [[Antium|Antiatibus]] sub hoc die rubricatis litteris legitur : "PALIBVS II"<ref>Pluralis numerus in codicibus manuscriptis quoque [[Marcus Terentius Varro|Varro]]nis legitur, libro secundo [[De re rustica (Varro)|de Re Rustica]] V,1. Haec lectio, ante Fastos Antiates inventos saepius correcta, nunc vulgo accipitur ab editoribus.</ref>.
 
Rure signa lignea Palis fiebant, quibus lacte aspersis placabatur dea<ref>[[Tibullus]] I,1,36 et II,5,28.</ref>. Liba de milio quotannis ei offerebant et acervi stipulae accendebantur, quos pastores fortiter triplici saltu transiliebant<ref>[[Tibullus]], II,5,87-90.</ref>. Templum quoque deae dedicatum est post bellum adversus [[Messapii|Sallentinos]]<ref>[[Florus]], I,15.</ref> ([[267 a.C.n.]]), pretium victoriae : de quo plura nescimus.