Quantum redactiones paginae "Neolithicum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{Systema aetatum trium}}
'''Neolithicum'''<ref>Biblica. Commentarii ad rem Biblicam scientifice investigandam. Vol. XV. Romae 1934 {{Google Books|sNFT0RTahxEC&pg|p. 428}}.</ref> ([[Graece]] νέος 'novum' + λίθоς 'petra') est [[aevum]] historicum [[Mesolithicum]] sequens, quo [[homo|homines]], qui antea conligendo ac venando [[victus]] quaesiverant, paulatim sedes conlocaverunt, quod [[colonia|coloni]] [[frumentum|frumenta]] colere et [[animalia]] domare coeperant. [[Vita]]m [[Nomas|nomadicam]] deserentes homines vicos [[urbs|urbesque]] condiderunt. [[Agricultura]] causa facta est [[societas humana|societatis]], cui proprium erat [[labor]]es ac munera inter multos dividere. Nova copia ciborum atque copias conservandi facultas hominibus praesidio contra pericula temporum erant, ut numerus hominum augeretur. Quod primo ante circiter 12&thinsp;000 [[annus|annorum]] in regione quae dicitur [[luna fertilis]] evenit. Mutatio habitationum laborumque qua Mesolithicum in Neolithicum conversum est appellari solet [[revolutio Neolithica]].
 
Notio neolithici anno 1865 [[Ioannes Lubbock|Ioanne Lubbock]] excogitata est.
 
==Notae==
<references />
 
== Bibliographia ==
* Peter Rowley-Conwy, ''From Genesis to Prehistory: The Archaeological Three Age System and its Contested Reception in Denmark, Britain, and Ireland''. Oxonii: Oxford University Press, 2007
 
==Nexus interni==
{{NexInt}}
*[[Aevum Praehistoricum]]
*[[Antiquus Oriens Medius]]