Quantum redactiones paginae "Musica classica" differant

Content deleted Content added
m ~
→‎Medium Aevum: Iunxi paginam hanc ad articulum de Schola Nostrae Dominae (Parisiensis)
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 45:
[[Aetas Mediaevalis (musica)|Musica Mediaevalis]] veterrima erat [[monophonia|monophonica]]; hoc est omnes [[vox|voces]] et [[instrumentum musicum|instrumenta]] eandem [[melodia]]m canunt. [[Cantus Gregorianus]] est musica [[Ecclesia Catholica|ecclesiae]] illius temporis. Extra ecclesiae carmina popularia, et lyrica et epica, cantantur. [[Saeculum 12|Saeculo duodecimo]], [[trobator]]es carmina scripserunt.<ref>Grout (ed. 1), ch. II.</ref>
 
Circa autem annum [[1000]], usus [[polyphonia]]e crescere coepit.<ref>Grout (ed. 1), p. 68.</ref> Genus [[organum (genus musicum)|organi]] [[organum purum]] appellatum est prima forma polyphonica, ubi altera [[vox]] melodiam canat, altera [[tonus|tonum]] singulum tenet (quare nominatur vox [[tenor]]). [[Saeculum 12|Saeculo duodecimo]] exeunte, compositores in [[Ecclesia Cathedralis Nostrae Dominae Lutetiae|ecclesia Nostrae Dominae]] [[Lutetia]]e (quae nondum [[cathedralis]] fuit) organa [[tres|trium]] et adeo [[quattuor]] [[vox|vocum]] cum [[melisma]]tis iungerunt, quae iunctio erat initio polyphoniae (vide [[Scholam Nostrae Dominae|Schola Nostrae Dominae]]). Compositores [[saeculum 14|saeculis quarto decimo]] et [[saeculum 15|quinto decimo]] carmina [[motetus|motetos]] dicta, et musicam [[Missa]]e, componebant.<ref>Grout (ed. 1), ch. IV, V.</ref>
 
Musica secundi dimidii [[saeculum 12|saeculi duodecimi]] et totius [[saeculum 13|saeculi tredecimi]] ars antiqua nunc appellatur, quia [[saeculum 14|saeculo quarto decimo]] ineunte [[ars nova (musica)|ars nova]] coepit. [[Philippus Vitriacensis]] [[liber|librum]] hoc titulo anno fere [[1325]] scripsit, in quo nova ratio temporis mensurandi descripsit.<ref>Grout (ed. 1), p. 106.</ref> Compositor princeps artis novae fuit [[Gulielmus de Mascandio]] (circa [[1300]]–[[1377]]), qui [[motetus|motetos]], alia carmina, et [[Missa Nostrae Dominae (Machaut)|Missam Nostrae Dominae]] composuit (exemplum 1 supra). Suum carmen clarissimum fortasse est ''Ma fin est mon commencement'' ('Finis mea inceptio'), in quo vox altissima melodiam vocis tenoris retrorsum canit.