Quantum redactiones paginae "Albertus Wallensteinius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili Advanced mobile edit
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili Advanced mobile edit
Linea 12:
Anno 1630 Wallensteinius apud [[Memmingen]] stans se diaetam nefastam dissoluturum promisit ut omnipotentia imperialis splendida pristina restitueretur. [[Ferdinandus II (imperator)|Ferdinandus II]] autem non annuit Wallensteinii demissioni favens, qui se in [[Bohemia|Bohemica]] ad tempus latifundia contulit. [[Gustavus II Adolphus (rex Sueciae)|Gustavo II Adolpho]] feliciter progrediente periculum tam pro imperatore quam pro duce Bavarico in extremo stabat, ut Wallensteinium revocari fas esset. Velocissime iste dux militum denuo praesto fuit imperium omne sumpturus, si licentia omnis in moderatione praeberetur. Inde [[saxonia|Saxonicos]] e Bohemia expulsit et, [[Norimberga]]m petiturus, regem Suecicum in septentrionem recedere fecit. Impetum Gustavi Adolphi apud Norimbergam autem audacter defendit, quo facto eius gloria perdita est. Aggressio eius in Saxoniam quoque maximi ingenii fuit necnon proelium apud Lützen die 16 Novembris 1632 commissum. Tunc rex Suecicus mortuus est; copiae Sueciacae nihilominus vicerunt sorte felici. Hiberna castra in Saxonia utique relinquere debuit. Anno 1633 victoriae neutro a latere partae sunt.
 
Interdum autem agere coeperat cum politicis Suecicis Saxonicisque ut unio ista protestantica sibi adversaria denique disrumperetur. Ut occupatores septentrionales e Germania repelleretur, in animo omnium esset. Constat Wallensteinium etiam in inimicis virum periculosum habitum esse; constat ne imperatorem quidem licentiam absolutam Wallensteinio concedere potuisse. Inde statutum est Wallensteinium esse removendum. Mox Wallensteinius imperatoris negligentiam sentiebat; itaque ei res vix implendae sunt imperatae. Wallensteinius ipse se summum imperium deponsere velle dixit, quod autem in ducibus de Wallensteinii salariis confidentibus exauditum non est. Itaque [[Pilsna]]e die 12 Ianuarii 1634 declaratio facta est, qua imperium a Wallensteinio continuatum laudaretur. Imperatori visus est iste processus crimen laesae maiestatis itaque imperavit, ut generales Piccolomini, Gallas et alii Wallensteinium vivum sive mortuum caperent. Cum militibus non Germanis Wallensteinium comprehendere temptabant, quando iste attentus subito cum fidelibus [[Egra]]m fugere statuit. Egra autem copiis inimicis Suecicis nuntios dare voluit, qui fraudem novam suspectantes non auxiliabantur. Inde temporis satis datum est, ut centurio Deveroux Wallensteinium necaret. De Wallensteinii innocentia culpave scripserunt e.g. Förster, Gfrörer, Aretin, Helbig, Bülau. Hurter, [[Alfredus Döblin]] et [[Fridericus Schiller]].
 
== Notae ==