Quantum redactiones paginae "Thea" differant

57 octeti additi ,  9 months ago
m
Mox [[Sulaimān al-Tājir]] mercator, qui anno fere 851 ex urbe [[Sīrāf]] in [[Irania]] in [[Serica (regio)|Sinis]] ad emporium [[Quancheum]] navigavit, primus occidentalium de infusione theae nuntiavit:
:Inter mercaturas Sericae profusas, rex Sinensis vectigalia imponit in salem atque in herbam quandam siccatam quae ex aqua calida sorbetur. Haec herba ubique in urbibus reditu maximo venditatur. Appellatur ''sāḫ''; foliis prodigalior est quam [[medicago sativa|medicago]] et paulo odoratior, sed gustu amara. Aqua ebullitur et in folia funditur: potio sic confecta contra omnes invaletudines efficit.<ref>Textus a Vicipaediano redditus e versione Francogallica Gabrielis Ferrand, ''Voyage du marchand arabe Sulaymân en Inde et en Chine'' (Lutetiae: Bossard, 1922) [https://archive.org/stream/voyagedumarchand00sirauoft#page/58/mode/2up p. 58]. Anglice reperis s.v. "[http://dsal.uchicago.edu/cgi-bin/philologic/getobject.pl?c.2:1:302.hobson Tea]" in {{Hobson}}. Arabice reperis [https://archive.org/details/relationdesvoya01sulagoog hic]</ref>
 
== Vide etiam ==
* [[Infusum]]
* [[Coffeum]]
* [[Mate]]
 
== Notae ==
Usor anonymus