Quantum redactiones paginae "Gustavus II Adolphus (rex Sueciae)" differant

Content deleted Content added
 
Linea 11:
Anno [[1631]] die [[17 Septembris]] [[Ioannes Tserclaes de Tilly]] dux militum [[Imperator Romanus Sacer|imperatoris]] apud [[Lipsia]]m proelio victus est et die [[18 Octobris]] copiae [[Suecia]]e [[Herbipolis|Herbipolim]] expugnaverunt. Die [[23 Decembris]] 1631 Gustavus II Adolphus [[Moguntiacum]] obsessum expugnavit.
 
Victorias gloriosas multas detulit ex catholicis sed die 6 Novembris 1632 ipse morti in pugna ad obiit. Incertum est, utrum ab adversariis tormentis mortuus an ab homicida corrupto interfectus sit. Cadaver autem [[Leucopetra]]e conditum in Sueciam transportatum est, cum cor in delubro ad Meuchen sepeliretur. In via inter [[Lipsia]]m et Lützen monumentum lapideum est quod lingua vernacula ''Schwedenstein'' nominatur: regem Suecicum haud procul animam efflavisse fertur. [[Erfordia]]e stat sic dictus [[Puteus famis (Erfordia)|Puteus famis]] quo memoria de rege Suecico et Bello triginta annorum habeatur.
 
== Notae ==