Quantum redactiones paginae "Gustavus II Adolphus (rex Sueciae)" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
Cum pater mortuus esset, adulescens XVII annorum secundum leges nondum adulta aetate erat. Nihilominus senatores, qui pericula externa bene agnoverant, eum regem novum declaraverunt. Quoniam tunc [[Russia]], [[Polonia]] et [[Dania]] cum Suecia belligerabant Gustavus Adolphus iuvenis quaequae necessaria machinabatur, ut pax conciliaretur. Danis pecuniae multae concessae sunt, ut territoria expugnata redderentur. Quo acrius in Russos Polonosque dimicatum est. Cum Russi propter victimas ad pacem reducerentur, Polonia ad armisticium annos sex duraturum coacta est. Inimicus autem eius maximus imperator [[Ferdinandus II]] fuisse videtur, cui in animo tam protestantismi excidium quam Suecorum contumelia. [[Bellum triginta annorum|Bello triginta annorum]] sors protestantium in extremo stabat, cum Gustavus Adolphus pius summo studio ad religiosam libertatem salvandam in meridiem profectus est. Antea autem filiam Christinam throni heredem in curia praesentaverat.
 
Anno [[1631]] die [[17 Septembris]] [[Ioannes t'Serclaes comesTserclaes de Tilly]] dux militum [[Imperator Romanus Sacer|Imperatoris]] apud [[Lipsia]]m pugnam contra Gustavum II regem perdidit et die [[18 Octobris]] Copiae [[Suecia]]e [[Herbipolis|Herbipolim]] expugnaverunt. Die [[23 Decembris]] 1631 Gustavus II Adolphus [[Moguntiacum]] urbem antea obsessam occupavit.
 
Victorias gloriosas multas detulit ex catholicis sed die 6 Novembris 1632 ipse morti in pugna ad obiit. Incertum est, utrum ab adversariis tormentis mortuus an ab homicida corrupto interfectus sit. Cadaver autem conditum in Sueciam transportatum est, cum cor in delubro ad Meuchen sepeliretur. In via inter [[Lipsia]]m et Lützen monumentum lapideum est quod lingua vernacula ''Schwedenstein'' nominatur: regem Suecicum haud procul animam efflavisse fertur.
 
== Notae ==
<references/>