Quantum redactiones paginae "Athenaeum Wadsworthense" differant

Content deleted Content added
capsam defunctam removi
mNo edit summary
Linea 20:
 
==Primae musei res==
Athenaeum ex initio multas occasiones primas habet. Anno [[1933]], Athenaeum [[Georgius Balanchine|Georgii Balanchine]] [[immigratio]]nem ad [[Civitates Foederatae|Civitates Foederatas]] ab [[Unio Sovietica|Unione Sovietica]] sustinuit. Qui mox [[Schola Balletae Americanae|Scholam Balletae Americanae]] condidit, quae vicissim [[Balleta Urbis Novi Eboraci]] facta est. Balanchine tum instituit ut grex producens Scholae Balletae Americanae primum in Theatro Memoriali Averiensi athenaei DecembreDecembri [[1934]] perfungeretur, interque eius res fuit ''[[Serenade (ballata)|Serenade]],'' eius prima saltatio in America [[choreographia|saltatoribus designata]].<ref>Steichen 2012.</ref>
 
Athenaeum fuit primum museum in Civitatibus Foederatia quod res [[Salvator Dalí|Salvatoris Dali]], [[Balthus|Balthi]], [[Fridericus Church|Friderici Church]], [[Michael Angelus Caravagius|Michaelis Angeli Caravagii]], [[Petrus Mondrian|Petri Mondrian]], et multorum aliorum [[artifex|artificum]] praeclarorum obtinuit. [[Arthurus Everett Austin|A. Everett "Chick" Austin]] administrante, prima Americana [[surrealismus|surrealismi]] [[exhibitio]] in Athenaeo anno [[1931]], et prima maior artis [[Paulus Picasso|Picasso]] exhibitio respiciens in Civitatibus Foederatis anno [[1934]] habita est.<ref>[http://www.tnr.com/article/magazine/books-and-arts/106435/barnes-foundation-move-philadelphia-tod-williams-billie-tsien "Jed Perl: The Barnes Foundation's Disastrous New Home," ''New Republic, 24 Augusti 2012.</ref> Etiam anno [[1934]], prima [[perfunctio universa]]<!--world premiere--> [[opera (musica)|operae]] ''[[Four Saints in Three Acts]]'' [[Geretrudis Stein]] et [[Vergilius Thomson|Vergilii Thomson]] in Athenaeo facta est.