Quantum redactiones paginae "Hadit" differant

19 octeti additi ,  1 month ago
m
m (nexus)
==Historia anthologiarum==
{{De Religione Islamica}}
Primum ex omnibus operibus hodie cognitis liber [[iurisprudentia]]e cuius titulus est ''[[al Muwatta|al-Muwaṭṭa]],'', ab [[auctor]]e [[Malik ibn Anas|Mālik ibn Anas]] [[saeculum 8|saeculo octavo]] exeunte confectum, dicta Mahometi comprehendit,<ref>Secundum editionem huius operis ab al-[[Saibani|Šaibānī]] curatam, [[Omar II|ʿUmar ibn ʿAbd il-ʿAzīz]] [[calipha]] olim scriptore [[Abu Bakr|Abū Bakr ibn Muhammad ibn ʿAmr]] praecepit ut [[anthologia]]m dictorum Machometi colligeret e memoria amitae suae Amra; sed de hac anthologia, si re vera olim exsistitit, posteriores nihil sciebant hodieque nihil scimus.</ref> sed causa iuris statuendi tantum; igitur ''isnād'' vel catenam auctoritatum saepe neglexit. Si etiam duo [[scriptor]]es, scilicet [[Abd al-Malik ibn Juraij|ʿAbd al-Malik ibn Juraij]] et [[Said ibn Abi Aruba|Saʿīd ibn Abī ʿArūba]], anthologias dictorum Machometi congesserunt, ut asseveratur, haec fortasse fuerunt re vera libri [[iurisprudentia]]e, hodie autem deperditi.
 
Paullo postea collectae sunt anthologiae dictorum secundum ''isnād'' vel catenas seriatim scriptae. Ex omnibus eis operibus hodie servatur ''[[Musnad (Ahmad ibn Hanbal)|Musnad]]'' 'index catenarum', ubi sub nominibus 700 familiarium Machometi circa 30&nbsp;000 dicta ordinantur, sed indigeste. Hoc opus ab [[Ahmad ibn Hanbal|Aḥmad ibn Ḥanbal]] collectum esse confitetur et a filio [[Abd Allah Abu Abd al-Rahman|ʿAbd Allāh Abū ʿAbd al-Raḥmān]] [[saeculum 9|saeculo nono]] exeunte conscriptum.
 
Eodem fere tempore iuris consulti dicta prophetae recensebant ut ex eis decreta de quaestionibus iuridicis immutabilia deducerent. Primus talis collectionis inventor fuisse creditur [[Mahometus Bucharius]] (anno [[870]] mortuus), cuius opus titulo ''[[Sahih (Bucharius)|Ṣaḥīḥ]]'' 'Genuino', usque ad tempora nostra traditur. Hic in 97 libros divisa et sub 3450 titulos digesta habemus 2762 dicta prophetae; multa eorum, si ad quaestiones diversas relevant, vel bis vel ter vel pluries repetita sunt. Omnis huius operis liber ad rem iuridicam distinctam pertinet. Similiter in libros digestum et sub eodem titulo ''[[Sahih (Muslim)|Ṣaḥīḥ]]'' notum, eiusdem fere temporis opus auctoris [[Muslim ibn al-Hajjaj|Muslim ibn al-ḤajjājNisaburensis]] (anno [[875]] mortui) eo differt quod ad initium de congruitate, verisimilitudine, auctoritate[[auctor]]itate et fide catenarum disserit. Circa 3000tria dictamilia dictorum proponit, e quibus fere 2000duo milia cum ''Ṣaḥīḥ al-Buḫārī'' communia sunt. [[Darimi|Dārimī]] autem (mortuus anno [[869]]; ergo scriptorum Bucharius et Muslim aequalis) [[auctor]] fuit aliae anthologiae, sub titulo ''[[Sunan (Darimi)|Sunan]]'' servatae, in qua [[libertas|libertatem]] adsumit aut consentire cum dictis Machometi attributis aut renuere, et minus de nugis iurisprudentiae[[iurisprudentia]]e, potius de [[moralitas|moralibus]] disserere.
 
Quattuor anthologistae qui his secuti sunt multa alia dicta (aliqua inter se discrepantia) ad corpus ''ḥadīṯ'' addiderunt, quorum nonnulla ad imperium [[Abbasidae|Abbasidarum]] corroborandum destinabantur. Hi quattuor scriptores, quorum opera hodie a credentibus secti [[Secta Sunnitica|Sunna]] ut canonica recipiuntur, sunt: [[Abu Daud|Abū Dāūd]], mortuus [[889]], auctor ''[[Sunan (Abu Daud)|Sunan]]''; al-[[Tirmidhi|Tirmidhī]], mortuus [[893]], auctor ''[[Jami (al-Tirmidhi)|Jāmiʿ]]''; [[Ibn Maja|Ibn Māja]], mortuus [[897]], auctor ''[[Sunan (ibn Maja)|Sunan]]''; al-[[Nasai|Nasāʾī]], mortuus [[917]], auctor ''[[Sunan al-Sugra|Sunan al-Šuǧra]]''. Credentes autem sectae [[Secta Siitica|Šīʿa]] hos libros, una cum operibus aliis supra citatis, omnino reiciunt, aliosque recipiunt, quorum antiquissimus est ''[[Kitab al-Kafi|Kitāb al-Kāfī]]'', ab al-[[Kulayni|Kulaynī]] (anno [[941]] mortuo) confectum, qui multa dicta Machometi de germano [[Ali ibn Abi Talib|ʿAlī ibn Abī Ṭālib]] et de progenie eius inclusit.
86 771

recensiones