Quantum redactiones paginae "Linguistica" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 11:
# Quomodo a ceteris nuntiorum communicandorum modis differt lingua naturalis? Quae sunt eius virtutes et propietates?
# Quem ad finem linguam humanam informavit natura hominis, quem ad finem [[cultura|mores]] et consuetudines sociales linguam figurant? Quomodo pro portione sua mores et actus hominum lingua naturali informantur? Quomodo denique lingua naturalis apud hominem valet?
# Quae sunt partes stracturalesstructurales et propietates generales linguae humanae? [[Universalia linguistica]] -- suntne, et si sunt, qualia sunt et quomodo investigantur?
# Singulae linguae, siquidem ex eodem ingenio humano natae sunt, nihilo minus multum inter se differunt. Suntne huic differentiae certi fines? [[Linguae mundi]] quatenus in classes [[typologia linguistica|typologicas]] dividi possunt?
# Lingua(e usus) quomodo ad alias actiones [[scientia cognitiva|cognitivas]] refertur? Systema linguae quomodo ad usum linguae refertur?
Linea 19:
Linguistica generalis proprio et stricto sensu e nucleo quodam [[linguistica descriptiva|descriptivo]] constat, in quo elementa cuiusque subsystematis eorumque relationes syntagmaticae et paradigmticae enumerantur. Quem nucleum etiam [[linguistica descriptiva|linguisticam autonomam]] appellari decet. Nam autonoma est, quod in ea definitur, quae elementa quaeque inter elementa rationes in lingua describenda sint. Antequam enim usum aut mutationem elementorum pertractare potuerimus, cognoscere primum debebimus, elementa illa quae sint.<ref>Itkonen 1978.</ref> Quod scimus, [[Panines]], grammaticus [[India|Indicus]], primam explicationem autonomam, mere descriptivam, [[lingua Sanscrita|linguae Sanscritae]] octo capitulis (Sanscritice ''Aṣṭādhyāyī'', अष्टाध्यायी) circa annum [[500 a.C.n.]] confecit.
 
In studiis linguisticis—cogitatione quidem, non re—omnes linguae aequum locum obtinent, quamquam nemo negare potest [[lingua Anglica|linguam Anglicam]], nec non linguas Europaeas, in his studiis maximas partes agere. Sed non nisi initium factum est. Forsitan addito tempore haec iniquitas corrigatur. In studiis linguisticis lingua, sive de lingua in genere sive de singulis linguis agitur, ut systema tractatur ex subsystematibus constans. Qui intellectus linguae a [[Ferdinandus de Saussure|Ferdinando de Saussure]] duci solet, qui dum vivit id agebat, ut linguisticae suam cuius studium habeat rem instituat, suamque inter studia scientifica viam propriam munitaret: linguisticam scientiam autonomam esse de solis structuris agentem, quae suam habeat rationem propriam, nec solum in [[phonetica]]m aut [[psychologia]]m reduci possit.<ref>Saussure 1922: 20-26.</ref>
 
== Partes linguisticae ==