Quantum redactiones paginae "Historiae (Polybius)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
de notionibus
Linea 1:
{{titulus italicus}}
[[Fasciculus:Stele des Polybios.jpg|thumb|Polybius]]
'''''Historiae''''' ([[Graece]] Ἱστορίαι) sunt opus historicum [[annales|annalium]] quadraginta libris digestum et a [[Polybius|Polybio]], [[Megalopolis|Megalopolitano]] viro illustri qui post [[Tertium Bellum Macedonicum|tertium bellum Macedonicum]] obses Romae diu mansit, medio secundo saeculo a.C.n. Graece compositum. Quae historia res a Romanis et Graecis inter [[220 a.C.n.|220]] et [[146 a.C.n.]] gestas complectitur, ita tamen ut duo primi libri velut prooemium<ref>Προκατασκευή ab auctore appellantur, id est 'praeparatio'.</ref> totius operis essent atque eventa praecedentia ab ineunte [[Primum bellum Punicum|primo bello Punico]] summatim explicarent ad meliorem intelligentiam rerum sequentium. Cuius operis libri I-V tantum integri traditi sunt. Reliquorum librorum nihil nisi fragmenta supersunt, longiora quidem in libro sexto de republica Romana et in libro duodecimo de officiis historicorum vel libro octavo decimo qui secundum bellum Macedonicum inter [[Titus Quinctius Flamininus|Titum Quinctium Flamininum]] et [[Philippus V (rex Macedonum)|Philippum V]] refert, sed brevissima in multis aliis, vel etiam nulla (libri XVII et XIX), quae plerumque in excerptorum collectaneis iussu [[Imperatores Byzantini|imperatoris Byzantini]] [[Constantinus VII Porphyrogenitus|Constantini VII Porphyrogeniti]] decimo saeculo confectis servata sunt.
== Quid sibi proposuerit Polybius ==
''Historiis'' scribendis otium Romanum terere constituit Polybius dum intelligentiam[[intelligentia]]m mutationum sui temporis, quibus ipse interfuit, et ipse adfectat et cum lectoribus communicat. Nam investigare et ostendere vult quibus de causis et quo modo quinquaginta tantum annis (220-168 a.C.n.) Romani orbem terrarum tunc notum in dicionem suam redigere potuerint, scilicet regiones circa [[Mare Nostrum]] sitas et regna hellenistica. In primis ei cordi erat cur orbis Graecus corruerit et libertatem suam amiserit animo agitare. Causas non tantum in eventu proeliorum vel ceteris rebus gestis requirit sed etiam in institutis, moribus, disciplina militari (praeclarus est liber sextus quo institutis Romanis operam dedit).
 
Postea rerum ante oculos gestarum explicandarum studio perductus propositum excessit atque narrationem suam ultra bellum Macedonicum usque ad annum [[146 a.C.n.]] continuavit, quo anno et [[Carthago]] et [[Corinthus]] a Romanis deletae sunt. Historias singularum [[gens|gentium]] aspernatus, [[historia mundi|historiam universam]] comprobat<ref>I,4 et V,33 et VIII,2 et XII,23 et XXIX,12.</ref> quia et quae in Asia et quae in Aegypto et in Libya et in Graecia et in Hispania fiebant viam ad imperium Romanum sternebant atque postremo omnia in unum coiere : itaque necesse est ad intelligentiam rerum omnibus gentibus simul operam dare. Polybius in singulis libris res in Italia, res in Graecia, res in Syria et imperio [[Seleucidae|Seleucidarum]], res in Aegypto, res in Hispania gestas nobis per vices refert.
 
== De Polybiana arte conscribendae historiae ==
[[Fasciculus:Curia Iulia.JPG|thumb|[[Curia Iulia]] in [[Forum Romanum|Foro Romano]], sedes [[Senatus Romanus|Senatus Romani]].]]
Multi et longi excursus in ''Historiis'' leguntur: liber sextus institutis Romanis, liber tricesimus quartus [[Geographia|geographiae]] et peregrinationibus auctoris deditus est... Libro vero duodecimo vitia quae apud [[Timaeus Tauromenitanus|Timaeum Tauromenitanum]] reprehendit enumerat, qui historiam Siciliae saeculo priore conscripserat, hodie paene omnino deperditam. Quamquam Timaeo, qui tunc optima fama apud litteratos homines fruebatur, fortasse iniquus fuit tamen operae pretium doctrinam historicam Polybii per illam controversiam patefactam cognoscere et referre.
* Primum Timaeo obicit quod in historicos priores vel etiam in personas historiae suae obscoenis conviciis invehi solet ; quae res Polybio displicet et in impio [[tyrannus|tyranno]], sicut fuit [[Agathocles (tyrannus Syracusanus)|Agathocles]]. Nam dignitatem historiae convenientem ubique et semper observandam esse existimat<ref>XII,7-8 et 13-15.</ref>.
* Quin etiam historicis per imprudentiam errantibus, praesertim si iis temporibus vixerant quibus res quaedam nondum notae erant<ref>E.g. geographia Hispaniae et Galliae quarto saeculo a.C.n. parum nota erat.</ref>, veniam dandam esse putat nec de minimis rebus increpandos esse a Timaeo ; contra eis qui e proposito mendacia in historiis posuerunt nullo modo ignosci licet<ref>XII,12,6 et XVI,12.</ref>.
* Nam veritas in historicis studiis omnibus aliis praeferenda est : prima autem laedendae veritatis via est abusus rhetoricae. Narrationis enim ornandae causa vel compositis ad scholastica praecepta orationibus fingendis multa mendacia historiis inseruntur. Itaque genus dicendi sobrium et sine arte laudat<ref>XII,26-26 et XVI,17-18.</ref> (nec dubium quin Polybii eloquium nobis durum atque sine lepore grave videatur!).