Quantum redactiones paginae "Medici sine finibus" differant

m
Summarium vacuum
m (Declinatio falsa)
m
 
[[Fasciculus:MSF front door in Chad.jpg|thumb|right|300px|Medici sine finibus in [[Tzadia ]]]]
 
'''Medici sine finibus'''<ref>[http://ephemeris.alcuinus.net/archi2007/nuntius.php?id=330 ''Ephemeris'' 2007]; [http://ephemeris.alcuinus.net/archi2013/breves.php?breves ''Ephemeris'' 2013 (breves)]</ref> ([[Francogallice]] ''Médecins sans frontières'') est societas medicorum internationalis ad [[auxilium humanitarium|auxilia humanitaria]], sanam [[aqua]]m, [[alimentum]] et [[sanitatis cura|curam sanitatis]] praestanda constituta, quae homines [[epidemia|epidemiis]] expositos, [[fames|fame]] [[bellum|bello]] effecta laborantes, [[calamitas naturalis|calamitates naturales]] et alios casus adversos patientes adiuvat, sine omnibus [[discriminatio|discriminibus]]. Quae societas die [[20 Decembris]] [[1971]] constituta est a [[medicus|medicis]] [[Francia|Francicis]] (inter quos enumeratur [[Bernardus Kouchner]]), qui apud [[Internationalis Crucis Rubrae Falcisque Rubrae Motus|organizationem Crucis Rubrae]] versabantur. Sedes stat [[Geneva]]e in [[Helvetia]].
 
Anno [[1999]] [[Praemium Nobelianum pacis]] societati concessum est.