Quantum redactiones paginae "Effectus spectatorius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
de notionibus
 
Linea 1:
'''Effectus spectatorius''' est res [[psychologia socialis|psycho-socialis]], quae ad talia refertur eventa, in quibus nemo ex spectatoribus qui adsunt victimae auxilium fert. Quo plures numero spectatores[[spectator]]es, eo minus veri simile est aliquem ex spectatoribus ad auxlium venturum esse.
 
Effectus spectatorius disputari coeptus est, postquam [[Kitty Genovese]], femina duodetriginta annorum, Novi Eboraci coram in via [[stuprum|stuprata]] ac cultello occisa est anno [[1964]], nec quisquam ex paene quadraginta spectatoribus ipse victimae moribundae ad auxilium venit. Quo homicidio et pigritia quadam eorum qui aderant obstupefacti psychologi sociales ceterique homines, quare eiusmodi facinus sine interventione spectatorum committi potuerit, admodum mirabantur. Ex clarissimis libris has quaestiones tractantibus est ''The Unresponsive Bystander: Why Doesn't He Help?'', quo [[Bibb Latanë]] et [[Johannes M. Darley]] auctores experimentis causas effectus spectatorii cognoscere temptaverunt.<ref>Latané & Darley 1970</ref> Multis enim factis experimentis cognoverunt interveniendi voluntatem eo maiorem esse, quo pauciores spectatores sunt. Et contra, quo plures spectatores, eo minor interveniendi voluntas. Quam [[pigritia socialis|pigritiam socialem]] fieri putant ex [[dispersio responsalitatis|dispersione responsalitatis]]: ceterorum esse victimam adiuvare. At ubi primum homines de re satis periculosa agi vident, attenuatur effectus spectatorius.<ref>Fischer & al. 2011.</ref>
 
== Notae ==