Quantum redactiones paginae "Torsocia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
 
== Historia ==
Torsocia, cuius annus mentionis primae in chronicis est [[1139]], olim valens sedes mercaturae erat. Ad [[ducatus Novogardiensis|ducatum Novogardiensem]] [[Ruthenia]]e pertinens, tempore invasionis [[Mongolo-Tatari|Mongolo-Tatarorum]] (a [[Batus|Bato]] ductorum) a die [[21 Februarii]] ad diem [[5 Martii]] anno [[1238]] obsessa erat; quamvis urbs capta et deleta fuerat, motum copiarum invadentium ad [[Novogardia Magna|Novogardiam Magnam]] prohibuit. Anno [[1478]], sicut et omnes terrae Novogardienses, Torsocia in Magnum Ducatum [[Moscovia]]e inclusa est et sedes administrativa districtus eius facta est. Anno [[1609]] pugna magna inter copias [[Russia|Russo]]-[[Suecia|Suecicas]] et [[Polonia|Polono]]-[[Magnus Ducatus Lituaniae|Lituanicas]] prope Torsociam accidit, et urbs ipsa idcirco destructione affectadestructa est. Postquam [[Petropolis]] anno [[1703]] condita est, Torsocia facta est locus magni momenti in via inter [[Moscua]]m et Petropolim, quod urbi crescendae bene contribuit.
 
== Nota ==