Quantum redactiones paginae "Nervus" differant

Content deleted Content added
Removed redirect to Nervus (anatomia)
Tag: Removed redirect
No edit summary
Linea 2:
'''Nervus''' multa significat. Quae [[polysemia]] bipertito distribui potest: una pars est, quae refert ad res, quibus ad intendendum vinciendumque utimur (ex quibus sunt [[chorda]], [[lorum]], [[nervus sagittarius]], [[vinculum]], et alia talia). Altera pars in [[metaphora|metaphoricis]] consistit significationibus in his positis, quae firmitatem, robur, vigorem, vires significant. [[Nervus (anatomia)|Nervus]] sensu moderno ad [[neuron]]um structuram refertur.
 
Quod ad [[etymologia]]m adtinet, [[lingua Graeca antiqua|Gr.]] νεῦρον [[verbum cognatum|cognatum]] ''nervo'' esse videtur, cui igitur anterior forma *''newros'' (unde per [[metathesis|metathesin]] *''nerwos''<ref>Cf. ''parvus'' < *''parwos'' < *''pawros'' = Gr. παῦρος.</ref>) ponendum est. Quibus porro [[lingua Avestana|Avest.]] ''snāvarə'', [[linguae Tocharicae|Toch. B]] ''ṣñaura'', [[lingua Armenia|Arm.]] ''neard'' adnecti decet.<ref>''GEW'' I 308.</ref> Quibus omnibus [[radix (linguistica)|radix]] [[lingua Protoindoeuropaea|Indoeuropaea]] *''snew-'' posita est, unde etiam nendi verba (''neo'', νέω) originem trahere videntur.
 
== Notae ==
<references />
 
== Bibliographia ==
* ''GEW'' I = Frisk, Hjalmar (1960) ''Griechisches Etymologisches Wörterbuch'', tomus I. Carl Winter Universitätsverlag.