Quantum redactiones paginae "Mecoptera" differant

Content deleted Content added
m Parentheses
m + ex en (10K)
Linea 39:
[[Fasciculus:Skorpionsfliege Panorpa communis male genital.jpg|thumb|upright=0.8|Levata maris [[cauda]] periculosa videtur, sed non pungit.]]
'''Mecoptera''' ([[Graece]] ''mecos'' 'longus' + ''ptera'' '[[ala]]e') sunt [[ordo (taxinomia)|ordo]] [[insecta|insectorum]] superordinis [[Endopterygota|Endopterygotorum]], cui sunt circiter sescentas [[species]] in novem [[familia (taxinomia)|familiis]] per [[tellus|orbem terrarum]] distributas. Maxima familia est [[Panorpidae]], inter quas [[mas|maribus]] sunt [[genitalia]] quae [[aculeus|aculeis]] [[scorpiones|scorpionum]] similia sunt, ac longa [[rostrum|rostra]]. [[Bittacidae]] sunt alia familia magni momenti; elaboratis enim [[coitus]] [[ritus|ritibus]] innotescunt, in quibus [[femina (sexus)|feminae]] coniuges eligunt secundum iucunditatem [[praeda]]rum quas mares eis ferunt. Inter greges minores sed notabiles sunt [[Boreidae]], quorum adulti super [[nix|nives]] ambulantes aliquando videntur. Contra eas, plurimae huius ordinis species in humidis [[regio]]num [[zona tropica|tropicarum]] [[circumiecta naturalia|circumiectis]] [[habitatio|habitant]].
 
Mecoptera cum [[Siphonaptera|Siphonapteris]] artissime coniunguntur, ac remotius a [[Diptera|Dipteris]] distant. Dipterorum quidem aliquantum similia sunt, parva et media, [[corpus|corporibus]] longis et tenuibus, atque [[ala|alis]] contractis et membranaceis. Plurima in circumiectis humidis nascuntur, sicut in detritu [[folium|foliorum]] et in [[Bryophyta|musco]], ac [[fetus|fetura]] se ex [[ovum|ovis]] excludere non potest donec tempora humida incipiant. Larvae, [[eruca]]rum similes, plerumque [[holus|holeribus]] [[victus|vescuntur]], pupaeque non vescentes [[diapausa]]m pati possunt donec [[caelum]] sit idoneum.
 
<gallery mode="nolines">