Quantum redactiones paginae "Pelops" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
== De petitione Hippodamiae ==
In [[Graecia]]m deinde Pelops venit, ubi Hippodamian, filiam Oenomai in coniugium petivit. Sed regem Oenomaum oraculum monuerat, mortem a genero caveret. Itaque certamen instituerat, ne filia nuberet : nam cum equos Aquilone velociores possideret, edixerat filiam se daturum ei tantum qui [[Quadrigae|quadrigarum]] velocitate suas vicisset. Victi vero interficiebantur, quod iam plurimis procis acciderat. Nihilominus Pelops certamen non abnuit sed fraudem adhibuit. Nam, cum ei dimidium regnum polliceretur<ref>Fuerunt etiam qui traderent noctem unam cum Hippodamia ei pollicitum esse (Pausanias VIII.14.11). </ref>, [[Myrtilus|Myrtilo]], regis [[Auriga (discretiva)|aurigae]], persuasit ut clavos in rotam ponere omitteret. Ita currus regis, vehementer concitatus, dissiluit et equi infrenato cursu Oenomaum iam mortuum rapiebant. Postea Pelops Myrtilum necavit, ne promissa traderet, et regnum Oenomai, ut coniunx Hippodamiae, solus possedit. At priusquam moreretur Myrtilus Pelopem diris imprecationibus exsecratus est : unde fatum horrendum Atridum et Pelopidum per plures aetates.
 
==De Pelope Olympico==