Quantum redactiones paginae "Myrtilus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Apulian Red-Figure Amphora, British Museum F331.JPG|thumb|Hippodamia, Pelops, Oenomaus, Myrtilus circa aram pactum facientes (vas pictum). Adsunt etiam Aphrodite et Eros.]]
In mythologia Graeca '''Myrtilus''' erat [[Auriga (discretiva)|auriga]] [[Oenomaus|Oenomai]], [[PisaePisa|Pisanorum]] regis. Domino in quadrigarum certaminibus opem ferebat qui instituerat ut quicumque filiam suam Hippodamiam in matrimonium petebat aut primum patrem velocitate equorum vinceret aut moreretur. Quia autem equos Aquilone velociores possidebat omnes proci vincebantur et interficiebantur donec [[Pelops]] [[Tantalus|Tantali]] filius, sive dimidium regni sive, ut volunt alii, noctem unam cum Hippodamia pollicitus, Myrtilum corrupit, currus rota in cursu ut solveretur qui effecit. Mortuo tamen Oenomao Pelops promissa dare recusavit atque Myrtilum in mare praecipitavit, unde secundum nonnullos mythographos nomen [[Myrtoum mare|Myrtoi maris]] ductum est.
==Fontes==
*[[Hyginus mythographus]] ''Fabulae'' 84.