Quantum redactiones paginae "Myrtilus" differant

175 octeti additi ,  6 months ago
Summarium vacuum
In mythologia Graeca '''Myrtilus''' erat [[Auriga (discretiva)|auriga]] [[Oenomaus|Oenomai]], [[Pisae|Pisanorum]] regis. Domino in quadrigarum certaminibus opem ferebat qui instituerat ut quicumque filiam suam Hippodamiam in matrimonium petebat aut primum patrem velocitate equorum vinceret aut moreretur. Quia autem equos Aquilone velociores possidebat omnes proci vincebantur et interficiebantur donec [[Pelops]] [[Tantalus|Tantali]] filius, sive dimidium regni sive, ut volunt alii, noctem unam cum Hippodamia pollicitus, Myrtilum corrupit, currus rota in cursu ut solveretur qui effecit. Mortuo tamen Oenomao Pelops promissa dare recusavit atque Myrtilum in mare praecipitavit, unde secundum nonnullos mythographos nomen [[Myrtoum mare|Myrtoi maris]] ductum est.
==Fontes==
*[[Hyginus mythographus]] ''Fabulae'' 84.