Quantum redactiones paginae "Myrtoum mare" differant

24 octeti additi ,  7 months ago
Summarium vacuum
 
'''Myrtoum mare''',<ref>[[Horatius|Hor.]] ''[[Carmina (Horatius)|Carm.]]'' 1.14.</ref> vel '''Myrtoum pelagus''',<ref>[[Pomponius Mela|Mela]] ''[[De chorographia (Pomponius Mela)|Chor.]]'' 2.37.</ref> [[Graece]] Μυρτῶον πέλαγος, est [[Aegaeum mare|Aegaei maris]] pars occidentais, quae, quidquid inter [[Cyclades]] et [[Peloponnesus|Peloponnesi]] promunturium iacet, comprehendit. Pars septentrionalis maris [[Saronicus sinus|Saronicum sinum]], meridiana autem occidentalem partem [[Creticum mare|Cretici maris]] attingit.
 
Originem nominis Myrtoi pelagi [[Gaius Iulius Hyginus|Hyginus]] in fabula 84 ad mortem Myrtili, [[Auriga (discretiva)|aurigae]] [[Pelops|Pelopis]], refert. Subvenerat enim domino suo [[Myrtilus]], ut ille [[Oenomaus|Oenomaum]] regem in [[Quadrigae|quadrigali]] certamine vinceret. [[Pelops]] autem, cum victor domum rediret, ea quae Myrtilo promiserat praestare neglexit, "eumque in mare praecipitavit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum."<ref>Hygin. ''Fab.'' 84.5.</ref> Cui interpretationi nominis (scilicet ''Myrtōum'' a ''Myrtilo'') fides non est habenda, nam ''Myrtōum'' potius a ''Myrtō'' (Μυρτώ), nomine feminino, ductum esse videtur<ref>Sic iam [[Pausanias]] (VIII.14.12) [[Boeotia|Boeotorum]] argumenta referens.</ref> (cf. ''Argōus'' ab ''Argō''; ''Īnōus'' ab ''Inō''). Cum praeter alteram mulierem [[Socrates|Socratis]]<ref>Cf. Cromey (1980).</ref> nullam aliam Myrto cognoverimus, qua ratione procedendum sit, nescimus. [[Gaius Plinius Secundus|Plinius]] Myrtoum ab "insula parva" appellari dicit,<ref>[[Gaius Plinius Secundus|Plin.]] ''[[Naturalis historia (Plinius)|Nat.]]'' 4.51.</ref> sed de nomine huius insulae putativae tacet, nec causam nominandi indicat. Constat in Myrtoo mari insulas perpaucas et quidem inhabitabiles esse, inter quas solae [[Belopoula]] ([[Neograece]] Βελοπούλα) et [[Falconera]] (Φαλκονέρα) commemorari solent.
 
== Notae ==