Quantum redactiones paginae "Telamon (mythologia)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
Inceptorum heroicorum suae aetatis particeps fuit Telamon : cum [[Argonautae|Argonautis]] vellus aureum ex [[Colchis|Colchide]] petiit, [[Aper Calydonius|aprum Calydonium]] venatus est. In primis comes et amicus [[Hercules|Herculis]] fuit : cum Alcides [[Troia]]m [[Laomedon]]team oppugnavit ac delevit, filiam regis captam, [[Hesione]]n Telamoni dedit, e qua Teucrum genuit. Ambo heroes simul cum [[Amazones|Amazonibus]] pugnaverunt. Apud [[Valerius Flaccus|Valerium Flaccum]] oratione habita Telamon nequiquam suadet [[Argonautae|Argonautis]] ut Herculis reditum exspectarent nec sine eo iter pergerent. Apud [[Apollonius Rhodius|Apollonium Rhodium]] [[Iason]]em etiam vehementer increpat et conviciis onerat<ref>[[Apollonius Rhodius]] I,1290-1305.</ref>.
 
Cum e bello Troiano filus Teucer rediit, Telamon eum e regno Salaminis expulit, quia fratrem Aiacem nec servaverat se ipsum necantem ob arma [[Achilles|Achillis]] negata, nec vindicarat. Ille Teucer in insulam [[Cyprus|Cyprum]] tum refugit ubi filiam regis Cinyrae uxorem duxisse et urbem [[Salamis (Cyprus)|Salaminem]] condidisse dicebatur<ref>{{Strabo}} XIV.6.3. [[Pausanias (scriptor)|Pausanias]] VIII.15.7.</ref>.
 
== Notae ==