Quantum redactiones paginae "Domus Farnesia" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Stemma ducato di Parma e Piacenza-Stroehl.png|thumb|Insigne [[Ducatus Parmensis et Placentinus|ducatus Parmensis et Placentini]] atque domus Farnesiae.]]
'''Domus Farnesia'''<ref>[http://books.google.de/books?id=HQtMAAAAYAAJ&pg=PA188&lpg=PA188&dq=palatium+farnesium&source=bl&ots=xt8dEmJS7w&sig=wZmiCVvZT2b0_1B-wmaPr3Ck3dI&hl=de&ei=hlQBTYeyHYey8gPW-sCbCA&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=1&ved=0CBgQ6AEwAA#v=onepage&q=palatium%20farnesium&f=false Il mercato, il lago dell'acqua vergine, ed il Palazzo Panfiliano nel Circo ... Von Francesco Cancellieri]</ref> fuit familia nobilis [[Italia|Italica]], quae a [[saeculum 11|saeculo XI]] in hodierna [[Provincia Viterbiensis|provincia Viterbiensi]] attestata est. Sedes domus originaria fuit ''[[Farnetum|Castrum Farneti]]'' (hodie ''Farnese'') in [[Latium|Latio]], a quo, ut putatur, nomen deductum est.
==Historia==
Anno [[1534]] Alexander Farnese nomine [[Paulus III]] [[papa]] electus est. Anno [[1545]] filio notho [[Petrus Ludovicus Farnese (dux Parmae)|Petro Ludovico]] [[Ducatus Parmensis et Placentinus|ducatum Parmensem et Placentinum]] mandavit, quem posteri usque ad annum [[1731]], quo linea mascula exstincta est, rexerunt. Iste homo autem die 10 Septembris 1547 in coniuratione Placentina necatus est; inde rexit Ferrante Gonzaga, legatus imperatoris [[carolus V (imperator)|Caroli V]] Mediolani institutus est. Petri Ludovici filius Octavius (natus 1520) Parmae feliciter imperabat et postea [[Placentia]]m recuperavit. Uxore Margaretha Parmensi, filia Caroli V, reconciliatio cum Austriacis facta est et usque ad mortem (anno 1586) res optime gerebantur.
 
Sequebantur eum filius Alexander (1545-1592) qui, in armis bene educatus, anno 1571 in [[proelium Lepanthinum|proelio Lepanthino]] audacter pugnavit et [[iohannes Austriacus|Iohannis Austriaci]] consiliarius privatus factus est in proconsulatu [[batavia|Batavico]]. Non solum in militaribus excellebat sed etiam in quaestionibus religiosis solvendis inter provincias protestanticas septentrionales et catholicos in meridie. Terras catholicas autem in gremium Hispanicum reduxit. Expugnavit anno 1579 [[Traiectum Mosae]], anno 1584 [[Gandavum]] et [[brugae|Brugas]] et [[Ypra]]m; [[Bruxellae]] fame se dederunt et dei 17 Augusti 1585 [[Antverpia]] perdomari potuit. Anno autem 1586 dux Parmae Placentiaeque creatus adhuc Grave, Venloo et Neuß et anno 1587 arcem Sluys expugnaturus. [[armata classis|Armata classi]] anno 1590 Lutetiam, quae Henrici IV copias ferebat, ingressus est et unum annum post [[Rothomagus|Rothomagum]].
Anno [[1534]] Alexander Farnese nomine [[Paulus III]] [[papa]] electus est. Anno [[1545]] filio notho [[Petrus Ludovicus Farnese (dux Parmae)|Petro Ludovico]] [[Ducatus Parmensis et Placentinus|ducatum Parmensem et Placentinum]] mandavit, quem posteri usque ad annum [[1731]], quo linea mascula exstincta est, rexerunt.
 
Successor eius Ranuccio I (1569-1622), tyrannus crudelis atque avarus, multos nobiles fortasse coniuratos anno 1612 decapitari iussit et possessiones publicavit. Eius filius Odoardo (1612-1646) bellum gessit contra papam [[Urbanus VIII|Urbanum VIII]]. Ultimi e stirpe ista Ranuccio II, Franciscus (+1727) et Antonius (+1731) nullius gravitatis fuerunt. Tunc Carolus filius [[philippus V|Philippi V]] et Elisabeth neptis Ranuccii, Ducatum Parmensem receperunt.
[[Palatium Farnesium]] Romae in Platea Farnesia prope Tiberim inter aedificia urbis illustrissima habetur. Quod palatium constructum est ab Alexandro Farnesio ante papatum secundum ichnographiam Antonii de Sangallo inde ab anno 1530. [[Michael Angelus Bonatorius]] constructionem continuavit et incumbas pulchras in fronte principali fecit; denique terminatae sunt res ab [[iacobus della Porta|Iacobo della Porta]]. Pinacotheca, quae dicitur, opera mythologica ab [[Hannibal Carracci|Hannibali Carracci]] facta habet. Legati Francogalli ibi residere solebant. Horti Farnesii in septentrione a papa [[paulus III|Paulo III]] instituti sunt, qui splendorem pristinum partim perdiderunt. [[Napoleo III (imperator Franciae)|Napoleo III]] ex anno 1860 possessor fuit qui excavationes curavit, quem laborem gubernium Italicum inde ab anno 1870 pergebat. Ruinae proximae sunt palatiorum Tiberii, Caligulae, Flaviorum etc.
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>