Quantum redactiones paginae "Xenophon" differant

13 octeti additi ,  3 months ago
Nec Athenas redire licuit : nam, ut qui in exercitu hostium Lacedaemoniorum cum Agesilao militaverat eo tempore quo Athenienses Longos Muros reparabant atque [[Bellum Corinthium]] incipiebat, exsilio a populo damnatus est. At ob merita [[Lacedaemon]]ii ''[[Proxenia|proxeniam]]'' ei conferentes, eum praestanti domo apud Scilluntem in [[Elis|Elide]] donaverunt ubi per circiter viginti annos amoeniter et otiosus vixit cum uxore Philesia quae duos filios, Gryllum et Diodorum ei genuit, a nonnullis "''Dioscuros''" cognominatos et a patre Spartam educandos missos<ref>[[Plutarchus|Plut]]., ''Ages.,'' 20,2.</ref>, etsi usque ad annum [[388 a.C.n.]] (?)<ref>Delebecque, ''op. laud.'' pp181-185.</ref> Agesilaum ad bellum aestate secutus esse videtur. In secessu autem venatione ita delectabatur ut mox pecunia ea quam apud neocorum [[Artemis|Artemidis]], Megabysum nomine<ref>Anabasis V,3,6.</ref>, [[Ephesus|Ephesi]] olim deposuerat atque tunc reciperaverat, pulcherrimum locum prope Scilluntem omni genere ferarum locupletissimum emerit atque templum inibi aramque Artemidi magno dispendio dedicarit<ref>Anabasis V,3,7-13. {{Strabo}} VIII.7.5.</ref>, cui primitias frugum quotannis consecrabat. Omnia ad imitationem celeberrimi templi Ephesii facta erant, sed minora et ex vilioribus materiis. Non tantum venationi sed etiam litteris et bonae administrationi ("oeconomiae"<ref>E quo experimento librum suum "''Oeconomicus''" inscriptum duxit.</ref>) praedii sui tunc operam dabat.
 
Post [[Pugna Leuctrica|pugnam Leuctricam]] ([[371 a.C.n.]]), cum [[Peloponnesus]] ab hostibus Lacedaemoniorum vastaretur, [[Corinthus|Corinthum]] cum familia confugere coactus est, ubi reliquam vitam egit, ut videtur<ref>Sic Diogenes.</ref>. Extrema vita duo funera acerba sustinuit, amici [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilai]] ([[360 a.C.n.]]) cui elogium conscripsit, et filii Grylli apud [[Mantinea]]m occisi ([[362 a.C.n.]]), dum fortiter adversus [[Thebae (Boeotia)|Thebanos]] in equitatu Atheniensi pugnat<ref>[[Pausanias]] ''[[Graeciae descriptio]]'' I.3.4, VIII.9.5 (stela [[Mantinea|Mantineae]] erecta), VIII.9.10, VIII.11.6. Cf. François Ollier, "[https://www.persee.fr/doc/bude_1247-6862_1959_num_18_4_4180 La renommée posthume de Gryllos, fils de Xénophon]", ''Bulletin de l'Association Guillaume Budé'', 1959 ː 425-437</ref> (tum tandem Athenienses et Lacedaemonii socii erant). Quo tempore omni spe de futuro statu [[Sparta]]e atque Graeciae in totum destitutus, tristissimis versibus ''[[Hellenica (Xenophon)|Hellenica]]'' sua conclusit, successorem in historicum opus sibi quaerens. Saltem cum patria, vita exeunte postquam decretum exsilii abrogatum est, in gratiam redisse apparet ex ultimis operibus, ''[[De vectigalibus (Xenophon)|De Vectigalibus]]'' et ''[[Hipparchicus]],'' quibus populo Atheniensi consulere conatur. Itaque nonnulli historici dubitant an Athenas tunc redisset<ref>In primis E. Delebecque qui contendit Xenophontem, decreto exsilii circa [[367 a.C.n.]] abrogato, paulo post Athenas rediisse, nullo tamen testimonio antiquo fretus.</ref>. Paulo post [[360 a.C.n.]]<ref>Sic Diogenes Laertius</ref> vel potius circa [[355 a.C.n.]]<ref>Sic E. Delebecque et multi alii.</ref> sive Corinthi sive Athenis obiit.
 
== Quid scripserit ==