Quantum redactiones paginae "Mantinea" differant

114 octeti additi ,  7 months ago
Summarium vacuum
[[Fasciculus:Historic peloponnes de.png|thumb|295px|Collocatio Mantineae in media [[Peloponnesus|Peloponneso]] aetate Graeciae antiquae'''']]
'''Mantinea''' (Μαντίνεια) est civitas antiqua in [[Arcadia]] [[Graecia]]e. A Mantineo [[Lycaon (rex)|Lycaonis]] regis filio condita urbs dicitur, non tamen diu servavit primum locum<ref>In quo [[Pausanias (scriptor)|Pausanias]] (VIII.12.7) ruinas adhuc vidit, quibus nomen ''Ptolis'' erat.</ref>. Nam paulo post Antinoe serpentem ex oraculo secuta incolas alio transtulit. Ut qui Lacedaemoniorum vicini erant Mantinenses multis bellis interfuere tum adversus eos tum socii eorum. Tres pugnae apud Mantineam commissae ab historicis memorantur ː prima anno [[418 a.C.n.]] in [[Bellum Peloponnesiacum|bello Peloponnesiaco]], [[Pugna apud Mantineam (362 a.C.n.)|altera]] anno [[362 a.C.n.]] qua periit dux [[Thebae (Boeotia)|Thebanus]] [[Epaminondas]], tertia anno [[207 a.C.n.]]
== Geographia ==
Post [[Pugna Leuctrica|pugnam Leuctricam]] ([[371 a.C.n.]]) Mantinensium fines ab oriente [[Argolis|Argolidi]], a ceteris autem tribus lateribus diversis Arcadiae civitatibus contermini sunt ː a meridie [[Tegea|Tegeatibus]], a septentrione [[Orchomenus|Orchomeniis]], ab occidente [[Megalopolis|Megalopolitanis]] a quibus monte [[Maenalus|Maenalo]] separantur.