Quantum redactiones paginae "Agesipolis I (rex Spartae)" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
 
==De rebus bello gestis==
Adulescentulus<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. IV,2,9 : "παῖς".</ref> erat cum regnare coepit : itaque primis annis regni sui non ipse bello imperabat, sed tutor eius Aristodemus. Anno [[388 a.C.n.]] primum, exeunte [[Bellum Corinthium|bello Corinthio]], dum [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilaus]] in [[Acarnania]] bellum gerit, adversus [[Argos|Argivos]] exercitum duxit atque eorum fines vastavit.<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. IV,7,2-9.</ref> Postea anno [[385 a.C.n.]] [[Mantinea|Mantineam]], ob gliscentes opes vicinis [[Lacedaemon|Lacedaemoniis]] suspectam, aetate Agesilaum dissuadente ne ipse bellaret, iussu [[Ephori|ephororum]] et senatus obsedit atque ad deditionem perduxit<ref>[[Pausanias]] VIII.8.7-9</ref>. Clemens erga duces hostium fuisse dicitur, precibus indulgens patris [[Pausanias (rex Spartae)|Pausaniae]] qui tum [[Tegea|Tegeae]] exsulabat atque multos amicos Mantineae colebat.<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. V,2.</ref> Urbs ipsa solo adaequata est postquam incolae sedes suas transferre coacti sunt.¨Postremo in locum Phoebidae ad [[Olynthus|Olynthum]] contra [[foedus Chalcidicum]] missus est. Ibi Toronen, urbem sociam Olynthiorum, expugnavit atque bellum iam feliciter peracturus erat,<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. V,3,8-10.</ref> cum morbo obiit. Corpus eius melle inlitum Spartam reportatum est.<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. V,3,19.</ref>
 
==Fontes==