Quantum redactiones paginae "Alexandrea ad Caucasum" differant

Content deleted Content added
m Lesgles movit paginam Alexandria Caucasica ad Alexandrea ad Caucasum: vide fontem in Cephisus (Boeotia)
+Curtius, Plinius
Linea 11:
== Urbs Indo-Graeca ==
Alexandria Caucasica una fuit sedes regium Bactriorum ([[180 a.C.n.]]–[[10|10 p.C.n.]]). Regnante [[Menander I|Menandro I]], urbs virentem sectam [[Buddhismus|Buddhistorum]] Graecis praecipuis sacerdotibus habuisse traditur. In litteris Buddhisticis, Graecus ([[Pāli|Pali]] ''[[Yona]]'', i.e. '[[Ionia|Ionicus]]') monachus Buddhisticus [[Mahadharmaraksita|Mahadhammarakkhita]] ex quadam urbe “Alasandra” advenisse commemoratur (quae enim Alexandria Caucasica putatur) cum 30 000 monachorum, ut exstructionem aedificii nomine Maha Thupa ("magna [[stupa]]") in urbe [[Anuradhapura]] in [[Taprobane]] insula celebraret.
 
== Apud scriptores Romanos ==
[[Quintus Curtius Rufus]] Alexandream ad Caucasum sic describit:
 
<blockquote>Condendae in radicibus montis urbi sedes electa est. VII milibus Caucasiorum et Macedonum praeterea militibus, quorum opera uti desisset, permissum in novam urbem considere. Hanc quoque Alexandream incolae appellaverunt.<ref>[[Curtius Rufus]], [https://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Curtius/7*.html 7.3.23].</ref></blockquote>
 
[[Gaius Plinius Secundus]] haec de geographia refert:
 
<blockquote>Verum ut terrena demonstratio intellegatur, Alexandri Magni vestigiis insistimus. [[Diognetus]] et [[Baeton]], itinerum eius mensores, scripsere a [[Portae Caspiae|Portis Caspiis]] [[Hecatompylos|Hecatompylon]] [[Parthi|Parthorum]] quot diximus milia esse, inde [[Alexandria Arion|Alexandriam Arion]], quam urbem is rex condidit, {{linea|DLXXV}}, [[Prophthasia]]m [[Drangae|Drangarum]] {{linea|CXCVIIII}}, [[Arachosii|Arachosiorum]] oppidum {{linea|DLXV}}, [[Ortospanum]] {{linea|CLXXV}}, inde ad Alexandri oppidum {{linea|L}}—in quibusdam exemplaribus diversi numeri reperiuntur—; hanc urbem sub ipso Caucaso esse positam; ab ea ad flumen [[Copheta]] et oppidum [[Indi|Indorum]] [[Peucolatis|Peucolatim]] {{linea|CCXXXVII}}.<ref>Gaius Plinius Secundus, ''[[Naturalis historia (Plinius)]]'' [Gaius Plinius Secundus, Naturalis Historia [https://latin.packhum.org/loc/978/1/402/420-429,520-527@1#402 6.61–62].</ref></blockquote>
 
== Notae ==