Quantum redactiones paginae "Ludovicus XVI" differant

Content deleted Content added
m Typo (10K)
No edit summary
Linea 2:
'''Ludovicus XVI Augustus''' ([[lingua Francogallica|Francice]] ''Louis XVI,'' [[1754]]–[[1793]]), delphini Ludovici Franciae ([[1729]]–[[1765]]) et Mariae-Iosephae Saxoniae ([[1731]]–[[1767]]) [[filius]], [[Ludovicus XV|Ludovici XV]] [[nepos]], fuit [[rex]] [[Francia]]e et coprinceps [[Andorra]]e ([[1774]]–[[1789]]) et postea rex Francorum (1789–[[1792]]).
 
== Vita ==
Fratribus natu maioribus et patre mortuis Ludovicus factus est anno 1765 delphinus. Ei corpus forte fuit necnon magnanimitas et bonitas, cum ingenia alia deessent. Ad pietatem neque ad moderationem politicam paratus erat rusticus atque cogitandi laborem fugiens. Eius dilectio maxima in venatione et in technica arte iacebat. In aula arrogantium educatus mores puros sibi conservare potuit. Die 10 Maii 1770 in matrimonium duxit [[Maria Antonia Austriaca (regina Franciae)|Mariam Antoniam]] Austriacam amatam; die 10 Maii 1774 in thronum ascendit. Sub circumstantiis adversissimis nihil nisi bonam voluntatem ad imperium attulit, sed reformationes quas patrare ei in animo fuit ad irrita ductae sunt. Maurepas minister factus est aetate provectus. Utique reformationes bonas incitavit et viros optimos (Vergennes, Saint-Germain, Malesherbes, Turgot) administrationi praeposuit. Abolita sunt tormenta, servitutes, collegia fabrorum, gratiae improvisae et regis aulaeque impensa reducta sunt. Sed omnium inceptorum effectus nobilibus senatoribusque invitis non ita felix fuit.
Natus est [[Versalia]]e die [[23 Augusti]] [[1754]].
Die [[16 Maii]] [[1770]] Ludovicus [[Maria Antonia Iosepha Ioanna Habsburgum|Maria Antonia]] filia [[imperator]]um [[Franciscus I Stephanus|Francisci I]] et [[Maria Theresia|Mariae Theresiae]] in [[Matrimonium (sacramentum)|matrimonium]] duxit.
 
Turgot, reformationum graviorum auctor, una cum Malesherbes demissionem accipere debuerunt. Sortem eandam habuit minister rerum bellicarum Saint-Germain, postquam disciplinam [[borussia|Borussicam]] in exercitum Francogallicum introduxit. Cum dominus Clugny res fiscales male moderatus esset, mense Iunio 1777 Necker director generalis creatus est. Ludovicus rex, vulgo cedens, die 6 Februarii 1778 foedus cum coloniis Americae Septentrionalis iniit et [[anglia|Anglis]] bellum superfluum atque sumptuosum indixit, unde cruminae statales valde aegrotabant. Necker, cum aulicos publice luxuriae profusionisque accusavisset, anno 1781 demissionem petere coactus est. Inopia aerarii publici fecit, ut rex anno 1787 consilia convocare deberet, quae vectigalibus a classibus superioribus dandis annuerunt. Neque alter conventus anno 1788 convocatus opes novas affere quivit itaque Ludovicus die 5 Maii 1789 diaetas regias proclamavit, cuius deputiti die 5 Maii 1789 [[versaliae|Versaliis]] congressi sunt.
Die [[20 Iunii]] [[1791]] rex Ludovicus XVI cum familia eius fugam e Francia conatus est sed iam insequenti die in [[Varennes]] comprehensus est et Lutetiam redire debuit.
 
Continuo titubans atque vacillans rex habenas politicas pessime gessit aetate anni 1789 tumultuosa. Cum classis tertia die 17 Iunii se ipsam conventum nationalem esse proclamavisset, nobiles malevolentes die 23 Iunii regi persuadebant, ut classis tertiae consilia reprobaret. Quae autem inoboediens rogavit a clericis et nobilibus, ut sibi auxiliarentur. Quo facto rex cunctator alternativas habuit utrum rerum novarum ductionem sibi assumpturus an seditiosos aggressurus esset. Solutionem primam inertia regia vetuit, alternativam violentam autem cor regium pacificum et exercitus status deplorabilis. Postquam cohortes prope Lutetiam contraxit et demissionem Necker hominis politici popularissimi annuntiavit, plebs Parisiensis die 14 Iulii [[carcer Bastidae|carcerem Bastidae]] expugnavit. Inde rex auctoritatem revolutionariam agnovit et cohortem nationalem statui sinivit. Conventus nationalis [[constitutio]]nem scripsit et feudalismum finivit, quibus rebus omnibus rex die 11 Septembris assensus est. Die 5 Octobris vulgus mobile palatium Versaliarum attinxit et rex cum suis Versaliis Lutetiam commigravit in [[hortus Laterariarum|Palatium Laterariarum]]. Tunc rex spem totam deposuisse videtur et salutem in terris peregrinis expectavit. [[Honoratus Gabriel de Riqueti, comes de Mirabeau|Comite de Mirabeau]] mortuo fuga statuta est, quae nimis retardata venit. Officii diribitorii magister Drout familiam regiam ad limites Francicas detegit et in Franciae caput remisit.
Die [[20 Septembris]] [[1792]] res publica promulgata, [[Lutetia]]e post processum die [[21 Ianuarii]] [[1793]] Ludovicus XVI supplicio affectus est. [[Corpus]] Lutetiae ad [[ecclesia Sanctae Mariae Magdalenae (Lutetia)|ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae]] sepultum est.
====Reditus Lutetiam post fugam====
Suspensio a parlamento abdita est et in constitutione nova regis inviolabilitas et infirmitas politicae decretae sunt. Denique rex invitus sed legibus contraecclesiasticis oppressus die 14 Septembris 1791 ius iurandum dedit de constitutione. Itaque se parlamento opponebat quippe qui leges contra sacerdotes [[papa]]e fideles vetando impediret. Hoc effecit, ut [[Girumnenses]] regiam potestatem omnino removendam esse statuerent et diei 20 Iunii 1792 plebis invasionem in palatium regium pararent. Ludovicus autem patientia magna tres horas plebis ignominiam atque contumeliam perpessus est. Die 10 Augusti vel plures familiam regiam aggressi sunt ut rex sub Conventus nationalis alas se contulit, qui iterum suspensionem eius declaravit. Die proximo iam rex familiaresque captivi in [[Palatium Luxemburgi]] transportati sunt et paulo post in Templum. Conventus nationalis die 21 Septembris regnum abolitum esse proclamavit. Cum Ludovicus die 11 Decembris ante iudices prodiit tranquille atque docte sese defendit auxiliantibus Tronchet et Malesherbes et de Sèzes advocatis. Colloquiis finitis die 17 Ianuarii 1793 capitis damnatus est. Sortem suam aequa mente audivit et accepit. Postquam carnifex eum vinxit, coram publico alta voce exclamavit se innocentem moriturum. Carnificibus ipsis autem confessus est se velle sanguinem profusum Francicorum salutem firmaturum esse. Cadaver sepultum est in Sepulcreto Sanctae Magdalenae, unde anno 1814 ad Ecclesiam Sancti Dionysii translatum est. In decapitationum platea autem oratorium expiatorium erectum est.
 
Infantes duos relinquere debuit, Ludovicum XVII delphinum et Ducissam de Angoulême. Die [[20 Septembris]] [[1792]] res publica promulgata, [[Lutetia]]e post processum die [[21 Ianuarii]] [[1793]] Ludovicus XVI supplicio affectus est. [[Corpus]] Lutetiae ad [[ecclesia Sanctae Mariae Magdalenae (Lutetia)|ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae]] sepultum est.
 
== Proles Ludovici XVI ==