Quantum redactiones paginae "Calydon" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
==Tempora historica==
Historicis vero temporibus templo [[Artemis|Dianae]], Laphriae dictae, praecipue nota, una e principibus foederatis civitatibus [[Aetolia]]e fuit. Quarto saeculo a.C.n. ineunte tantum, per triginta circiter annos [[Achaei]] hanc urbem in suam civitatem incluserunt. Cum vero [[Bellum Corinthium|Bello Corinthio]] [[Acarnania|Acarnanes]] Calydonem adorti essent, precantibus opem Achaeis, [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilaus II]] cum exercitu [[Lacedaemon|Lacedaemonio]] sociis auxilio venit et Acarnanes ad pacem petendam adduxit<ref>[[Xenophon (scriptor)|Xenophon]], ''[[Hellenica (Xenophon)|Hellenica]],'' IV,6.</ref> (389-388 a.C.n.). Post aliquot annos ([[366 a.C.n.]]) dux [[Thebae (Boeotia)|Thebanus]] [[Epaminonda|Epaminondas]] Calydonem iugo [[Achaia|Achaeo]] liberavit<ref>[[Diodorus Siculus|Diod. Sic]]. XV,75,2.</ref>. Mox tamen civitas vergere coepit donec [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Augustus]] omnes incolas in novam urbem, [[Nicopolis|Nicopolim]]<ref>[[Pausanias]] VII.18.8.</ref>, transtulit, quam condiderat ut monumentum fieret victoriae suae [[Actium|Actiacae]]. Hodie vestigia templi et moenium in situ manent.
 
Actio fabulae [[Plautus|Plautinae]] [[Poenulus (Plautus)|Poenuli]] Calydone agitur.