Quantum redactiones paginae "Iosephus Fouché" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili Advanced mobile edit
Multitudo hominum autem demissionem eius alteram miserata est, cum Iosephi Fouché praesentia munimento contra nobiles efficaci esse putaretur. Postquam [[Russi]] victorias pepererunt, imperator Iosephum frangere voluit. Eum gubernatorem generalem in Provinciis [[illyria|Illyricis]] nominavit et postea in Italiam misit: ibi autem [[Ioachim Murat]] a Fouché contra Napoleonem instigabatur.
 
[[Centum Napoleonis dies|Diebus centum]], quibus Napoleo ab insula [[Ilva]] reversus regnabat, Iosephus Fouché iterum de securitate publica responsalis erat. Mox autem imperium delendum esse censuit et homines politicos Napoleoni adversarios hoc docuit. Post [[Proelium Waterlooense]] praeses rectionis ad tempus fuit et omnia adhibebat, ut dynastia Bourbon reveniret. [[Ludovicus XVIII]] gratiis agendis eum ministrum rerum internarum die 8 Iulii 1815 nominavit, quamquam homo idem olim pro morte fratris regii suffragium tulerat. Die 15 Septembris iam demissus est, quoniam factionis nobilis nonnulli vehementissime id flagitabant. Legatus factus est [[Dresda]]e, unde revenire coactus est mense Ianuario 1816, ubi lex lata erat contra regis necatores. Tunc versatus est [[Praga]]e, [[Lentia]]e et [[Tergeste|Tergesti]] ubi commentarios sibi exculpando exaravit. Divitias multas heredibus reliquit. Opus »Mémoires de Joseph Fouché, duc d'Otrante« (Lutetiae 1824) ab Alphonso de Beauchamp scriptum est; Fouché autem ipse multa pamphleta prelo mandavit.
 
== Bibliographia ==
19 181

recensiones