Quantum redactiones paginae "Victorius Alfierius" differant

Content deleted Content added
m Civitatium→Civitatum &c.
No edit summary
Linea 4:
 
Studium [[Plutarchus|Plutarchi]], [[Petrarca]]e [[Dante Alighieri|Dantis]], et [[Nicolaus Maclavellus|Maclavelli]], deinde [[litterae Graecae|litterarum Graecarum]], fecit. [[Aevum Illuminationis|Aevo Illuminationis]], civilitatem [[res publica]]e magni aestimavit. Et [[sonetum|soneta]] et [[ode]] de libertate [[Civitates Foederatae|Civitatum Foederatarum]] composuit.
==Vita==
Diviti atque illustri familia natus educatione minus felici fructus est: denique stipendia merere coepit. Europa annis inter 1767 et 1772 itineribus cognita opere vacuus [[augusta Taurinorum|Augustae Taurinorum]] vixit. Statim autem sollerter studia amplexus est, linguam Latinam edidicit et scripta propria exarabat. Praesertim in arte dramatica occupatus est. Anno 1775 eius tragoedia macra »Cleopatra« producta est. Anno autem 1776 in [[Tuscia]]m migravit linguae Italicae purae discendae. [[Florentia]]e cognovit baronessam pulcram doctamque Aloysiam de Albany, uxorem throni [[anglia|Anglici]] praetendentis. Amicitia haec totam vitam durabat. Simul studiis scriptorum Florentinorum veterum satisfactus est, maxime operibus [[Dantes Alagherius|Dantis Alagherii]] et [[Nicolaus Maclavellus|Nicolai Maclavelli]] ubi de re publica agebat. Tragoedias et prosas proprias istis modernis ideis republicanis farciebat. Herede throni mortuo Alfieri cum eius vidua, quam numquam licturus erat, [[Lutetia]]e vixit. Alfieri, anno 1792 e Franciae capite expulsus, summus rerum novarum amicus in ideis seditiosis repugnare coepit. Is animus bene cernitur in opere »Misogallo« quod post mortem editus est. Cum amica de Albany Florentiam petivit ubi studia multa diligenter pergebat. Sed labore nimio confectus, lassus, fessus animo tristi erat et mundi illecebras magis magisque vitabat. Urna invenitur in Ecclesia Sanctae Crucis Florentina, ubi amica monumentum marmoreum affabre a Canova confectum erigi iussit.
 
==Opera==
Multa opera pepigit ille vir: in dramatico genere habemus tragoedias cum musica quas ''melotragoedias'' sive ''tramelogoedias'' nominavit (»Abele«), et comoedias sex. Cum [[alexander Manzoni|Alexandro Manzoni]] et hodie ab [[Itali]]s optimus poeta habetur [[litterae Francicae|auctoribus Francogallis]] facile aequans. Gloria autem non tantopere in ingenio innata erat quantopere in patriae amore atque libertatis appetitu, quibus opera abundant. Res altas semper offert et heroismum rigidum. Argumenta sine ornamentis redditurus simpliciter ex antiquitate capere solet. Quamobrem multa scripta frigida, inflexibilia, sicca esse ferunt. Simili modo linguae ars describi potuerit. Comoediae eius peiores quam tragoediae sunt, ut patet, quibus insunt politica effata nimis simplicia et sine sale allata. Inde res istas producere facile non est. Restant saturae, odae sex et epos praetitultatum »L'Etruria vendicata«. Commentarii autobiographici sinceri multos annos complectuntur et multis aliis exemplo egregio sunto. In prosa etiam politicae res tractantur; insuper e linguis Latina et Graeca
{{NexInt}}
*[[Victor Alfieri (histrio)|Victor Alfieri]], [[histrio]] [[Civitates Foederatae|Americanus]]
Line 14 ⟶ 18:
* [http://digilander.libero.it/rossfnc/tragedie.html tragoediae Graecae Victorii Alfieri]
* [http://www.ilnarratore.com/show.php?type=author&language=it&aid=189&tpl=/ita/autore.tpl.html''da "Mirra" : Atto III - Scena II ''] MP3
 
{{scriptor-stipula}}
 
{{Lifetime|1749|1803|Alfieri, Victor}}