Quantum redactiones paginae "Vespertilio" differant

1 415 octeti additi ,  1 year ago
Paragraphum addidi de ciclo vitali
(rescripsi ut pagina genus taxinomicum tractet)
(Paragraphum addidi de ciclo vitali)
}}
'''''Vespertilio''''' est [[genus (taxinomia)|genus]] [[Chiroptera|Chiropterorum]] familiae [[Vespertilionidae|Vespertilionidarum]]. Huic generi sunt duae species: ''[[Vespertilio murinus]]'', qui per [[Eurasia]]m temperatam habitat, et ''[[Vespertilio sinensis]]'', qui [[Asia orientalis|Asiam orientalem]] incolat.
===Coitus===
Vespertilionibus in zonis temperatis habitantibus coitus habetur circiter aestate exeunti et autumno ineunti. Vespertilionum tropicalium mos est coire per tempus siccum. Post coitum nonnumquam mas quasi balteum Veneris (re vera ridiculam mucosam) derelinquere solet ne successu alii mares cum eadem dama coeant eoque ut praecaveatur pro propria paternitate. Apud species quae per hiemem dormiunt mares aliquando solent damis in statu torporis inire. Vespertiliones feminae variis utuntur rationibus quibus occasionem graviditatis et gestationis regunt ut partus tempore maxmie quadret cum copia ciborum et aliis condicionibus oecologicis. Damae quarundam specierum tempus fecundationis differunt quo semen in meatu reproductivo aliquot menses conditur post coitum, qui autumno tempore accidit sed fecundatio non ante vernum tempus. Aliae species implantationem retardatam exhibent qua ovum brevi post coitum fecundatur sed libere versatur in meatu reproductivo donec condiciones foris iterum faveant partui et curae prolium. Alia ratione et fecundatio et implantatio occurunt, sed explicatio embryonis differtur donec secundae condiciones increbrescant. Per tempus auctus retardati matrix ova fecundata omnibus substantiis vitae necessariis conservat. Hi processus diu continuari possunt propter methodum provectam qua [per patagia] gasium oxygenium pro carbonio dioxydato commutare valet vespertilio.
 
== Bibliographia ==
Usor anonymus