Quantum redactiones paginae "Nomen proprium" differant

Content deleted Content added
de indice praenominum
→‎De usu nominum propriorum: nomina topographica (I'd rather say "toponymum" but I haven't found it attested. Anyone?)
Linea 6:
Singuli '''homines''' omnium gentium et nationum nomine proprio a ceteris dinoscuntur, quae quidem distinctio variis rationibus fieri solet, prout moribus cuiusque populi convenit. Sunt gentes, quarum homines uno tantum nomine cognoscuntur. Apud [[Romani antiqui|Romanos antiquos]] multiplicia [[onomastica Romana|nominum genera]] erant. In exemplo est [[Lucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus|Lucius Cornelius Scipio Barbatus]], cuius nomen plenum hisce partibus constat: ''Lucius'' ([[praenomen]]) ''Cornelius'' ([[nomen gentilicium|gentilicium]]) ''Scipio'' ([[cognomen]]) ''Barbatus'' ([[agnomen]]).
 
Etiam varia '''loca''' et '''tempora''' quae in publicis et privatis rebus gerendis conspicua sunt, proprio nomine appellari solent. Itaque [[fluvius|fluvii]] [[lacus]] [[mare|maria]] [[regio]]nes [[vicus|vici]] [[urbs|urbes]] [[silva]]e [[vallis|valles]] [[collis|colles]] [[mons|montes]] suo quaeque nomine notantur (nomina topographica). Nec solum his, nam temporibus notabilibus, sicut feriis et certis diebus mensis, suum cuique nomen proprium dari solet.
 
Interdum nomen proprium appellativi loco adhibetur, cum certa alicuius personae proprietas ad alium quempiam transfertur: si quis enim ingenio par fere [[Albertus Einstein|Alberto Einstein]] esse videatur, nihil obstet, quin "Einstein est" dicatur. Neque hic ille dicitur vir, qui anno [[1921]] [[praemium Nobelianum physicae]] accepit, sed potius ad ingenium eiusdem hominis refertur.<ref>Cf. Asher (2011_ 309).</ref> Ex appellativo contra nomen proprium fit, cum aliqua res aut vis per [[personificatio]]nem profertur, sicut [[Mens (dea)|Mens]] [[Fides (dea)|Fides]] [[Virtus (dea)|Virtus]] [[Concordia (dea)|Concordia]].<ref>[[Cicero|Cic.]] ''[[De natura deorum (Cicero)|N.D.]]'' 2.79.</ref>
 
== De scriptione nominum propriorum ==