Quantum redactiones paginae "Quintus Caecilius Metellus Macedonicus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 12:
 
== Cursus honorum ==
Metellus anno [[168 a.C.n.]] bello contra [[Perses (Macedonum rex)|Persem]] regem Macedonum interfuit et nuntium victoriae apus [[Pydna]]m adeptae [[Roma]]m tulit. Anno [[148 a.C.n.|148]] [[praetor]] imperium in Macedonia suscepit, ut contra [[Andriscus|Andriscum]] usurpatorem certaret<ref>[[Pausanias]] VII.13-15</ref>, hominem humili loco natum, qui se Persei regis filium mentiebatur, eaque fraude [[Macedonia]]m occupaverat. Qui Andriscus fabulam autem huiusmodi finxerat: praedicabat se ex Perseo rege ortum, et ab eo fidei cuiusdam viri Cretensis commissum, ut in belli casus, quod tunc ille cum Romanis gerebat, aliquod veluti semen stirpis regiae reservaretur; datum ei insuper libellum signo Persei impressum, quem puero traderet, cum ad puberem aetatem venisset. Mortuo Perseo, se Adrumeti educatum usque ad duodecimum aetatis annum, ignarum fuisse generis sui, eumque existimavisse patrem a quo educaretur. Ab eo tandem morti proximo detectam fuisse originem suam, sibique libellum traditum. Erat praeterea iuveni forma, quae Persei filium non dedeceret. Hunc Metellus bis proelio fudit, et die triumphi ante currum egit. Porticum Metelli aedificavit, quo in loco statuas in Graecia raptas populo demonstravit<ref>[[Velleius Paterculus]], ''Historia Romana'' I 11 3-7; [[Vitruvius]] III 2,5</ref>.
 
Anno [[143 a.C.n.|143]] una cum [[Appius Claudius Pulcher|Appio Claudio Pulchre]] consul electus est et bellum in Hispania contra [[Celtiberi|Celtiberos]] feliciter gessit; et cum urbem, quae erat caput gentis obsideret, iamque admota machina, partem muri, quae sola convelli poterat brevi dijecturus videretur, humanitatem certae victoriae praetulit. Vir quidam in obsessa civitate nobilis, nomine Rethogenes, ad Metellum transierat, relictis in oppido filiis. Irati cives Rethogenis filios Machinae ictibus objecerunt. Nihil motus periculo filiorum pater hortabatur Metellum ut ne oppugnatione desisteret; at Metellus obsidionem maluit solvere, quam pueros in conspectu patris crudeli nece interfici: atque huius mansuetudinis fructum tulit; namque multae aliae urbes admiratione huius facti se sponte ei dediderunt.