Quantum redactiones paginae "Smyrna" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
* Circa [[600 a.C.n.]], Alyattus rex [[Lydi|Lydorum]] urbem delevit. Graeci et urbem et templum mox restituerunt.
* Anno [[546 a.C.n.]], [[Imperium Persarum|Persae]] urbem deleverunt. Smyrna usque ad quartum saeculum magna civitas non iam fuit, etiamsi reliquiae domuum pulchrarum in situ repertae sunt, quae illius aetatis esse videntur.
* Circa [[310 a.C.n.]], [[Macedonia antiqua|Macedones]] novam urbem sub monte Pago condiderunt. Quamquam [[Pausanias (scriptor)|Pausanias]]<ref>''[[Descriptio Graeciae]]'' VII.5.1-3.</ref> ipsum [[Alexander Magnus|Alexandrum]], somnio monitum, auctorem fuisse Smyrnae restituendae narrabat, tamen verisimilius hodie videtur unum e ducibus Alexandri, fortasse Antigonum "Luscinum" dictum<ref>Graece Antigonos Monophtalmos. Cf. {{Strabo}} XIV.1.37.</ref>, urbem condidisse.
* Circa [[290 a.C.n.]], [[Lysimachus|Lysimachi]] regis beneficio Smyrnaei in confoederationem [[Ionia]]m (='' Panionium'') recepti sunt, quae tum non iam duodecim sed tredecim [[Civitas|civitatum]] facta est<ref>[[Strabo]] XIV,1,4. [[Vitruvius]], De Achitectura IV,1,4. Petzl, Inscriptio n°577.</ref>.
* Anno [[281 a.C.n.]], post pugnam ad Curopedium et mortem [[Lysimachus|Lysimachi]] Smyrna in potestatem [[Seleucidae|Seleucidarum]] devenit.