Quantum redactiones paginae "Fridericus Augustus Wolfius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
de Christiano Amadeo Heyne et manuscripto
Linea 3:
'''Fridericus Augustus Wolfius'''<ref>''[[Prolegomena ad Homerum]] . . . scripsit Frid. Aug. Wolfius,'' vol. 1 (Halis Saxonum: e libraria Orphanotrophei, 1795).</ref> (natus [[Hainrode]] in oppido die [[15 Februarii]] [[1759]]; mortuus [[Massilia]]e die [[8 Augusti]] [[1824]]), [[philosophia]]e [[paedagogia]]eque professor apud [[Salinae Saxonicae|Salinarum Saxonicarum]] [[Universitas|Universitatem]] fuit [[philologus]] [[Germania|Germanicus]] et studiosus [[aevum antiquum|aevi antiqui]] et de [[interpretatio]]ne ''[[Symposium (Plato)|Symposii]]'' Platonis.
 
Inprimis notus est suis ''[[Prolegomena ad Homerum|Prolegomenis ad Homerum]]'', quae sunt prooemium in editione sua carminum epicorum ''[[Ilias]]'' et ''[[Odyssea]]''. Omnes usque ad suum ipsius tempus controversias recensens cum [[Christianus Amadeus Heyne|Christiano Amadeo Heyne]], magistro suo disputavit, "Homerus" utrum unus fuerit an complures coniectandi sint, porro quis quando ea carmina incohaverit et perfecerit: quaestiones, quae ab aequalibus comprehensive ''Homerische Frage'' (quaestio Homerica) nuncupatae sunt. Quam disputantes cum docti omnia argumenta in utramque partem sagacissime pertractarent (et vehementissime inter se certarent), de ista re demum ea scientia et disciplina, quam philologiam nuncupamus, hodierna - non iam solas [[manuscriptum|manuscriptorum]] variationes comparans - re vera orta est.<ref>[[Carolus Conradus Lachmann]] philologus theodiscus Wolfii methodum dissecandi ad ''Kleinliedertheorie'' (theodisce ''rationem carminum parvorum'') explicavit et ad textus perquirendos, qui in aliis linguis scripti sunt, adhibuit. Hac ratione nisus sibi persuaserat ''[[Nibelungenlied]]'' (''carmen Nibelungorum''), [[lingua theodisca superior media|lingua theodisca superiore media]] (''mittelhochdeutsch'') scriptum, confectum esse e viginti carminibus singulis inter se primo non conexis. Ita certamina de methodis philologiae transgressa sunt circulo linguis classicis studiorum .</ref>
== Vita ==