Quantum redactiones paginae "Georgius Cuvier" differant

 
==Vita==
Cuvier ex anno 1784 Academiam Carolinam [[Stuttgardia]] frequentavit et anno 1788 magister privatus in domo baronis de Héricy apud Fiquainville in [[Normannia]] fuit. Anno 1788 in nosocomio militare [[Fiscamnum|Fiscamni]] praelectiones botanicas habuit. Anno 1795 professor nominatus est in Schola centrali [[Pantheon]]is [[lutetia|Lutetiensis]], postea assistens domino[[ioannes Claudius Mertrud|Ioanni Claudio Mertrud]], qui anatomiam comparatam in [[hortus Plantarum (Lutetia)|Horto plantarum]] docebat. Collectionem anatomicam propriam incohavit, quae inter maximas totius Europae numerabatur. Anno 1796 membrum Instituti nationalis factus est et anno 1800 successit [[Ludovicus Ioannes Maria Daubenton|Ludovico Ioanni Mariae Daubenton]] in [[collegium Franciae|Collegio Franciae]] necnon factue est inspector generalis in rebus educatoriis publicis anno 1802.
 
Anno 1808 erat consiliarius in Alma Matre imperiali et de academiis novis in [[Italia]], [[Nederlandia]] et urbibus [[Hansa|Hanseaticis]]. Anno 1809 Facultatem scientiarum condidit; anno 1813 in consilio statali magister tironum faciendarum creatus incolas ad [[rhenus|Rheni]] oram sinistram contra exercitus unitos inflammaret. Id autem, inimicis velocissime progredientibus, effici non potuit. Anno 1814 [[Napoleo I (imperator Franciae)|Napoleo I]] eum consiliarium statalem ordinarium nominavit. Post alteram restaurationem universitatis rector magnificus creatus est, anno 1819 baronem se titulare potuit necnon consiliarium gubernii. Anno 1822 in cathedra theologica protestantica honores multos accepit. Anno 1831 titulum ''Pair de France'' nactus est; modo minister rerum internarum nominatus, vita defunctus est.
14 388

recensiones