Quantum redactiones paginae "Georgius Cuvier" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 2:
'''Georgius Leopoldus Christianus Fredericus Dagobertus Cuvierius'''<ref>Camilli Ranzani "De Serpente Monspessulano generis Coelopoeltis Wagler" in ''Novi Commentarii Academiae Scientiarum Instituti Bononiensis'' vol 2, e.g. [http://books.google.it/books?id=ZmRFAAAAYAAJ&lpg=RA1-PA5-IA1&ots=w1s6mdmSVR&dq=sauriorum&hl=it&pg=PA233#v=onepage&q&f=false p. 233]: "'''Georgius Cuvierius''' in utraque editione operis, cui titulus = ''Le Régne animal etc.'' = siluit omnino de Colubro monspessulano Hermanni."</ref> sive '''Georgius Cuvier'''<ref>[[1836]]-[[1838]]: ''C. Plinii Secundi Historiae naturalis libri XXXVII, quibus accessere novus index animalium, mineralium, vegetabilium synonymicus, nominumque et rerum quo ad cetera enodatio, habita alphabetici ordinis ratione, et notis gallicae editionis Ajasson de Grandsagne. Quarum auctores exstitere ad zoosophiam ut plurimum, '''G. Cuvier''' passim vero et in iis quae zoosophiae non erant, Doé, E. Dolo, ... etc.''
--[[Usor:Iustinus|Iustinus]] 00:05, 7 Septembris 2006 (UTC).</ref> ([[Francogallice]] ''Georges Cuvier'') Baro natus est in [[Mons Biliardi|Monte Biliardi]] die [[23 Augusti]] [[1769]]; mortuus [[Lutetia]]e [[13 Maii]] [[1832]]. Fuit studiosus [[herpetologia|herpetologicus]], [[ichthyologia|ichthyologicus]], [[malacologia|malacologicus]], et [[palaeontologia|palaeontologicus]] [[Francia|Francicus]] senior [[Fridericus Cuvier|Friderici Cuvieri]] ([[1773]]–[[1838]]) [[frater]], fuit studiosus [[historia naturalis (scientia)|historiae naturalis]] ac [[zoologia]]e [[Francia|Francicus]]. Sodalis [[Academia Francica|Academiae Francicae]], in quam anno [[1818]] cooptatus est, [[Regalis Societas Londini|Regalis Societatis Londiniensis]] et [[Academia Scientiarum Francica|Academiae Scientiarum Francicae]].
 
==Vita==
Cuvier ex anno 1784 Academiam Carolinam [[Stuttgardia]] frequentavit et anno 1788 magister privatus in domo baronis de Héricy apud Fiquainville in [[Normannia]] fuit. Anno 1788 in nosocomio militare [[Fiscamnum|Fiscamni]] praelectiones botanicas habuit. Anno 1795 professor nominatus est in Schola centrali [[Pantheon]]is [[lutetia|Lutetiensis]], postea assistens domino Mertrud, qui anatomiam comparatam in [[hortus Plantarum (Lutetia)|Horto plantarum]] docebat. Collectionem anatomicam propriam incohavit, quae inter maximas totius Europae numerabatur. Anno 1796 membrum Instituti nationalis factus est et anno 1800 successit [[Ludovicus Ioannes Maria Daubenton|Ludovico Ioanni Mariae Daubenton]] in [[collegium Francicum|Collegio Francico]] necnon factue est inspector generalis in rebus educatoriis publicis anno 1802.
 
Anno 1808 erat consiliarius in Alma Matre imperiali et de academiis novis in [[Italia]], [[Nederlandia]] et urbibus [[Hansa|Hanseaticis]]. Anno 1809 Facultatem scientiarum condidit; anno 1813 in consilio statali magister tironum faciendarum creatus incolas ad [[rhenus|Rheni]] oram sinistram contra exercitus unitos inflammaret. Id autem, inimicis velocissime progredientibus, effici non potuit. Anno 1814 [[Napoleo I (imperator Franciae)|Napoleo I]] eum consiliarium statalem ordinarium nominavit. Post alteram restaurationem universitatis rector magnificus creatus est, anno 1819 baronem se titulare potuit necnon consiliarium gubernii. Anno 1822 in cathedra theologica protestantica honores multos accepit. Anno 1831 titulum ''Pair de France'' nactus est; modo minister rerum internarum nominatus, vita defunctus est.
 
==Gravitudo==
Indagationes geognosticae de regione Lutetiensi factum revelarunt, quod in alternatione aquae dulcis et aquae salsae superficies terrae mutabatur. Osteologiam multarum veterum bestiarum [[vertebrata]]rum comparavit, quod multi alii periti consequebantur. In zoologia typos statuit, quorum singuli propria sua aliis typis neglectis ostenderent. Magni momenti erant eius collectiones in historia naturali; insuper fuit systematicus summus, indagator egregius, magister entheus, orator captans, homo politicus, patriota numquam vacillans. Scholae et protestantes in Francia ei gratias multas agere debent. Animi [[germania|Germanici]] atque [[lingua Theodisca|linguae Theodiscae]] peritus fuit, ita ut res progressivas in Germania facile magni aestimare posset.
 
==Opera selecta==
*»Leçons d'anatomie comparée«, Lutetiae 1800–1805; ad quod opus addidit »Mémoires sur l'anatomie des mollusques« (1817) et »Anatomie comparée, recueil de planches, dess. par. G. C., ou exécutées sous ses yeux par M. Laurillard« (1850)
*»Recherches sur les ossements fossiles« (1812
*»Discours sur les révolutions de la surface du globe et sur les changements qu'elles ont produits dans le règne animal« (anno 1840 in versione aliis absoluta)
*»Le règne animal distribué d'après son organisation« (1817)
*»Histoire naturelle des poissons« (continuabatur a Valenciennes, 1829–49)
*»Histoire des sciences naturelles« (edidit Saint-Agy, 1841–45)
*»Recueil des éloges historiques lus dans les séances publiques de l'Institut de France« (1819) *»Lettres à M. Pfaff sur l'histoire naturelle, la politique et la littérature« (1788–1792)
 
==Pinacotheca==
Line 10 ⟶ 27:
Fasciculus:FontaineCuvier04.jpg|Simulacrum Georgii Cuvieri
</gallery>
 
==Fons==
''Meyers Großes Konversations-Lexikon'', vol 4. Lipsiae 1906, p. 383-384 ([http://www.zeno.org/nid/20006456588 hic in interreti])
 
== Opera ==