Quantum redactiones paginae "Iosephus Fouché" differant

Summarium vacuum
m (Removing Link GA template (handled by wikidata))
No edit summary
 
''' Iosephus Fouché, duc d'Otrante''', (natus die [[21 Maii]] [[1759]] in [[Le Pellerin]] prope [[Portus Namnetum|Portum Namnetum]]; mortuus est in [[Tergeste]], tunc urbe ad [[Austria]]m, hodie ad [[Italia]]m pertinente die [[26 Decembris]] [[1820]]), fuit rerum politicarum peritus Franciae inter [[Rerum Francicarum eversio]]nem et negotiorum internorum minister [[Napoleo]]ne regnante et breviter aetate Restaurationis.
==Vita==
Filius praefecti navalis propter corporis debilitatem congregationem [[Oratorium (Congregatio)|Oratorii]] intravit; ordinationes inferiores tantummodo adeptus discipluos historiam naturalem docebat et scholae ordinis [[Portus Namnetum|Portu Namnetum]] rector fuit. Ad instar multorum e conventu suo [[res novae Francicae|Rebus nobis Francicis]] inflammatus est et anno 1792 non solum congretationem liquit sed etiam mulierem in matrimonium duxit. Homo sat moderatus Conventus membrum electus est, in quo paulo post factionem montanam efflorentem favebat et regis [[ludovicus XVI|Ludovici XIV]] decapitationi cum sodalibus annuit.
 
A Conventu mandatus circa Portum Namnetum et in praefecturis Franciae centralis terrorem statalem moderabatur, hominibus ipsis haud raro parcens. Item agebat, cum mense Novembri 1793 una cum iudice [[Ioannes Maria Collot d’Herbois|Collot d'Herbois]] terrifico [[Lugdunum]] hominibus puniendis mitteretur. Fouché in principio caedibus publice resistere ausus non est, quamvis clam non paucos salvare posset. Post profectionem domini Collot mense Februaro 1794 lacerationem statim finivit, quamobrem [[maximilianus de Robespierre|Maximiliano de Robespierre]] in suspicionem venit. Ita patet Iosephum Fouché die 27 Iulii captionem tyranni promovisse. Ipse mense Augusto 1795 ante Conventum accusatus amnestia mensis Octobris fructus est. Victoria rei publicae fautorum in Directorio necnon [[Paulus Barras|Pauli Barras]] amicitia tres annos post istum hominem denuo in servitiis publicis necessarium esse sinebant. Mense Septembri 1799 vigilum publicorum minister creatus est, quod munus optime adimplevit astutia, humanae naturae peritia, insidiarum gaudio, labore indefesso. Mensibus paucis astynomiam sollerter modernizavit honorem utens ad pecuniam multam conflandam. Ipse vitam modestam egit et familiaribus fuit et maritus bonus atque pater dilectus.
 
Ei in animo fuit, ne umquam a potestate auferri posset; ceterum rerum novarum rationes (theoreticas) de hominum aequitate et de relgiosa liberate in praxim vertit. Hominibus atque guberniis ad tempus potentibus minime studebat. Mox [[napoleo I (imperator Franciae)|Napoleonem Bonapartem]] venerari coepit et ei auxilio venit die 9 Novembris 1799. Item Iosephus auctoritatem propriam confirmare potuit, quipppe qui ubique multos amicos haberet. Napoleonem autem eius superbiae et animi ita taeduit, ut eum anno 1802 eum demitteret; eum senatorem [[aquae Sextiae|Aquis Sextiis]] fecit. Sed propter successorum debilitatem oportebat, ut ministerium astynomicum die 10 Iunii 1804 rursus institueretur.
 
Fouché sapienter bello saeviente imperii finem providit, ut de pace concilianda continuo suaderet. Item contra restitutionem nobilium et clericorum pugnavit Napoleone invito. Diurnariorum et privatorum libertates refrenabat et anno 1809 vel manipulum propriam sibi comparare machinabatur. Cum anno 1810 sine Napoleonis consensu cum [[anglia|Angliis]] de pace facienda colloqueretur, obiurgationis causa Lutetia rus missus est.
 
Multitudo autem demissionem eius alteram miserata est, cum Iosephi Fouché praesentia munimento contra nobiles efficaci esse putaretur. Postquam [[Russi]] victorias pepererunt, imperator Iosephum frangere voluit. Eum gubernatorem generalem in Provinciis [[illyria|Illyricis]] nominavit et postea in Italiam misit: ibi autem [[Ioachim Murat]] a Fouché contra Napoleonem instigabatur.
 
Diebus centum, quibus Napoleo ab insula [[Ilva]] reversus regnabat, Iosephus Fouché iterum de securitate publica responsalis erat. Mox autem imperium delendum esse censuit et homines politicos Napoleoni adversarius hoc docuit. Post [[Proelium Waterlooense]] praeses rectionis ad tempus fuit et omnia adhibebat, ut dynastia Bourbon reveniret. [[Ludovicus XVIII]] gratiis agendis eum ministrum rerum internarum die 8 Iulii 1815 nominavit, quamquam homo idem olim pro morte fratris regii suffragium tulerat. Die 15 Septembris iam demissus est, quoniam factionis nobilis nonnulli vehementissime id flagitabant. Legatus factus est [[Dresda]]e, unde revenire coactus est mense Ianuario 1816, ubi lex lata erat contra regis necatores. Tunc versatus est [[Praga]]e, [[Lentia]]e et [[Tergeste|Tergesti]] ubi commentarios sibi exculpando exaravit. Divitias multas heredibus reliquit. Opus »Mémoires de Joseph Fouché, duc d'Otrante« (Lutetiae 1824) ab Alphonso de Beauchamp scriptum est; Fouché autem ipse multa pamphleta prelo mandavit.
 
== Lege etiam ==
19 186

recensiones