Quantum redactiones paginae "Basilea" differant

588 octeti additi ,  7 months ago
Basilea est etiam nota quia locus est [[Oecumenicum Concilium|Concilii]] Oecumenici Basileensis ab anno [[1431]] habiti, quod postea in [[Ferraria (urbs)|Ferrariam]] et [[Florentia]]m translatum est. Anno 1460 Universitas Basiliensis condita est.
== Nonnulla eventa historica ==
*A tempore [[Beatus Rhenanus|Beati Rhenani]] Basilienses [[Senatus Romanus|senatorem Romanum]] [[Lucius Munatius Plancus|Lucium Munatium Plancum]] velut conditorem suae urbis celebrant qui mausoleo [[Gaieta|Gaetano]] hanc sententiam inscribendam curavit ː IN GALLIA COLONIAS DEDVXIT LVGDVNVM ET RAURICAM. Re vera tamen [[Augusta Rauricorum]] aliquantulum ab hodierna Basilea distabat et prima aedificia Romana ab archaeologis ibi reperta non ultra ultimos annos primi saeculi a.C.n. referri possunt. Illo tempore Celtae in colle Basilensi iam habitabant quorum vestigia recognita sunt.
* 1348-1350 ː [[Pestis nigra]] saevit. [[Iudaei|Iudaeorum]] persecutio in quos culpam reiciunt ceteri incolae. Pestis subinde reditura erat usque ad septimum decimum saeculum.
* 1356 18 Octobris ː Ingens terrae motus urbem omnino delevit quae tamen paucis annis omnibus mirantibus resurrexit.